Dominus Anulorum

E Vicipaedia

Dominus Anulorum[1] est titulus libri Anglice scripti ab Iohanne Ronaldo Reuel Tolkien. Fabula in sex libros divisa est, qui anno 1954 ab Allenum & Unwinum editi sunt. Tribus partibus constat: Comitatus Anuli, Duae Turres, et Regressus Regis.

Tolkien etiam linguas Quenyam et Sindarin, linguas elbum, invenit.

Petrus Jackson annis 2001, 2002, et 2003 in pelliculas convertit. Anno 2001 Ludus Officina fecit Dominus Anulorum: Ludus bellicus strategematicus. Ludus bellicus a de libre et mutatione Petri Jacksonis erat. Statuae parvae usae a ludo, ut bella et proelia Terrae Mediae assimulent.

[recensere] De Domini Anulorum fabula

Domini Anulorum fabula est de anulo, quem Sauron, Dominus Ater, confecit, ut omnes populos Terrae Mediae subigeret. Anulo deleto simul morietur Dominus Ater, cuius potestas in anulo nitatur. Qua de causa anulus perdendus est, quod tantum in flammis Montis Fatalis fieri potest. Comites igitur novem Mago Gandalfe duce in Mordorem, quibus in finibus Dominus Ater imperat, iter faciunt, ut Frodo, quem anuli portatorem creaverunt, officio anuli flammis montis perdendi fungi possit.

Illi anulo, qui Anulus Unus vocatur, inscriptum est:

Ash nazg durbatulûk, ash nazg gimbatul,
ash nazg thrakatulûk, agh burzum-ishi krimpatul.

Haec est inscriptio anuli, quae ex lingua atra Mordoris, quam Sauron finxit, in Linguam Latinam conversa significat:

Unus anulus ad omnes dominandos, unus ad reperiendos
Unus ad omnes tenebris inferendos ibique vinciendos
(In Mordoris terra, ubi umbrae offusae sunt)*
  • Versus postremus crebro adici solet, sed Anulo Uni non inscriptus est.

[recensere] Notae

  1. Fons nominis Latini: [1].

[recensere] Nexus externus

Instrumenta personalia