Unus Anulus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unus Anulus

Anulus Unus est anulus fabulae Domini Anulorum quem Sauron, Dominus Ater, confecit, ut omnes populos Terrae Mediae subigeret. Anulo deleto simul morietur Dominus Ater, cuius potestas in anulo nitatur. Qua de causa Anulus perdendus est, quod tantum in flammis Montis Fati fieri potest. Comites igitur novem Mago Gandalfe duce in Mordorem, quibus in finibus Dominus Ater imperat, iter faciunt, ut Frodo, quem Anuli portatorem creaverunt, officio Anuli flammis montis perdendi fungi possit.

Inscriptio Anuli Unius.

Illi anulo, qui Anulus Unus vocatur, inscriptum est:

Ash nazg durbatulûk, ash nazg gimbatul,
ash nazg thrakatulûk, agh burzum-ishi krimpatul.

Haec est inscriptio Anuli, quae ex Lingua Atra Mordoris, quam Sauron finxit, in Linguam Latinam conversa significat:

Unus anulus ad omnes dominandos, unus ad reperiendos
Unus ad omnes tenebris inferendos ibique vinciendos