Erebor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago computralis Montis Soli

Erebor seu Mons Solus[1] est mons in Tolkienensi Terra Media, in Vastaterra locatus, ad orientem Mirksilvae. Mons fuit primo regnum nanorum, Throre duce, sed Smaug draco nanos superavit et in monte vixit usque ad tempus Throsini nepotis Throri, qui cum suis (et cum Bilbone Bagginsi) draconem superavit et montem liberavit, ut in Hobbito Ille narratur. Tum Dainus coronatur "Rex sub Monte".

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I. R. R. Tolkien: Hobbitus Ille, Versio Latina ab M. Walker 2012, Londino.