Exemptio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Exemptio est terminus imprimis iuridicus, qui homines, instituta, loca a tribunali competenti immunia sive libera esse signficat. In Sacro Romano Imperio exemptio erat ius imperatori reservatum.

Exemptio in Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

'Exemptio' est etiam terminus technicus iuris canonici. In Ecclesia Catholica Romana olim saepe homines, instituta vel loca ordinariis competentibus exempta et (plerumque) immediate Sanctae Sedi subiecta sunt. Distinguitur exemptio partialis et exemptio totalis ab ordianrio competenti.

Medio Aevo multae dioeceses, ordines, universitates studiorum et abbatiae exemptionem nactae sunt. Maximi momenti erat exemptio ordinibus monasteriisque, quae hoc statu quandam erga ordinarios regionales libertatem obtinerunt.

Exempla antiquiora[recensere | fontem recensere]

Exemptio tempore recentiore[recensere | fontem recensere]

  • A Medio Aevo exeunte et imprimis a Concilio Tridentino exemptio, quod reformationibus contraria habebatur, paulatim repressa est.
  • Concilium Vaticanum Secundum statuit: Pro regula habeatur ut omnes dioeceses aliaeque territoriales circumscriptiones quae iure dioecesibus aequiparantur alicui provinciae ecclesiasticae adscribantur. Proinde dioeceses quae nunc Apostolicae Sedi immediate sint subiectae quaeque nulli alii uniantur, aut in novam provinciam ecclesiasticam, si id fieri possit, sunt simul componendae aut illi provinciae aggregandae, quae vicinior seu opportunior sit, et iuri metropolitico Archiepiscopi sunt subiciendae ad normam iuris communis.[1]
  • Nihilominus sunt adhuc quaedam dioeceses (ut puta Archidioecesis Lucensis) et abbatiae territoriales (ut puta Mons Casinus vel Mons Oliveti Maioris) Sanctae Sedi immediate subiectae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Audomar Scheuermann: Exemtion. In: Theologische Realenzyklopädie. 10. 1982, p. 696–698
  • Reinhold Seebott: Art. Exemtion. In: Stephan Haering/Heribert Schmitz (Ed.), Lexikon des Kirchenrechts, Friburgi Brisgoviae 2004, (Lexikon für Theologie und Kirche kompakt), Col. 274ss. ISBN 3-451-28522-3
  • Markus Meumann: Vox Exemtion. In: Albrecht Cordes, Heiner Lück, Dieter Werkmüller, Ruth Schmidt-Wiegand (Ed.), Handwörterbuch zur deutschen Rechtsgeschichte, 2. ed. plane revisa ac aucta, Vol. I, Berolini 2008, Col. 1451-1452. ISBN 978-3-503-07912-4

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Decretum de pastorali episcoporum munere in ecclesia "Christus Dominus" (AAS 58, 673-696) 3,2,2; in interrete: [1]