Deversorium Astoria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Deversorium Astoria, in urbe Bruxellarum, anno 1909.

Deversorium Astoria sive vulgo Hôtel Astoria est famosum historicum et lautissimum deversorium quinque stellarum situm in urbe Bruxellarum in Belgio.

Deversorium Astoria est locus inclytus Bruxellis in quem affluunt iam ante unum saeculum homines famosi, reges, scriptores et regentes mundi.

Historia[recensere | fontem recensere]

Constructum est anno 1909, rogante rege Leopoldo II Belgarum in occasione "Nundinarum Internationalium Bruxellensium".

Sicut Vindobonae Deversorium Sacher, vel Deversorium Ritz Lutetiae Parisiorum, vel Deversorium Negresco Nicaeae, vel Pera Palatium Instanbuli, numeratur inter famosissima deversoria historica.

Ab anno 2000 servatur et protegitur ut monumentum historicum.