Coriandrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Coriandrum
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Apiales
Familia: Apiaceae
Genus: Coriandrum
Species: C. sativum
Binomen
Coriandrum sativum
L.

Coriandrum (-i, n.) vel coriandrus (-i, f.) est annua familiae Apiacearum herba, ex Asiae parte quae inter meridiem et solem occidentem spectat orta. Est herba glabra, mollis, et aromatica, quae altitudinem 50 cm attingere potest. Folia sunt formarum diversarum; ima herba lobata sunt, sed ea in stemmatibus florentibus sunt gracilia et plumosa.[1] Flores umbellis eferuntur, vel canditi vel subrufidi, asymmetrici (petalis quae ab umbello exspectant, fere 5-6mm longi, maioribus quam ea, 3-5 mm longa, quae ad medium respectant). Fructus, qui vulgo potius semen dicitur, est schizocarpus globularus et aridus, diametro 3-5 mm.

Nomen coriandri a figura quadam Graeca deducitur: lingua Attica classica, nomen herbae est κορίαννον; exstant autem κορίανδρον, κορίαμβλον, et cetera. Nomen etiam scriptis Linearis B invenitur, in forma 𐀒𐀪𐀊𐀅𐀙 (ko-ri-ja-da-na), quod eset (τὰ) *κορίαδνα.[2] Latinitate mediaevali etiam varie scribitur, nonnullis figuris cum littera l potius quam r scriptis, unde nomen hispanicum cilantro, quod nonnumquam et lingua Anglica (praesertim in Novo Orbe) adhibetur.

Apud antiquos[recensere | fontem recensere]

In Bibliis, gustus mannae similis coriadri dicitur,[3] Hebraice גד gådh. Idem verbum semiticum lingua Ugaritica adhibebatur, sed saepe cum simili verbo "haedum" significanti confunditur: locus omnium celeberrimum est in textu nomine Fabula Ortus Occassusque, v. 15: [𐎂]𐎃𐎟𐎁𐎈𐎍𐎁𐎟𐎀𐎐𐎐𐎋𐎟𐎁𐎃𐎎𐎀𐎚 [g]d · bḥlb · ảnnk · bḫmảt quod Cyrus Gordon "Haedum in lacte, capellum in melcis", Gibson autem "coriandrum in lacte, mentam in melcis" reddidit.[4] Item, Afri (id est Puni), secundum Dioscoridem, Coriandrum goed dixerunt.[5]

Tempore Romano, Coriandrum per totum imperium usurpabatur: semina enim et in Britannia Germaniaque, habitatu pessimo, inventa sunt. Apicius multis praeceptis coriandi vel semina vel folia postulat. Radix etiam in usu saltem medico fuit. Apud Anthimum exstat lenticulae praecepta singula in quo totam herbam integram cum radicibus inicitur.[6]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

"Coriander" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 104

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pro hoc usu verbi plumosus, vide Plinii NH 25.6.29.
  2. ko-ri-ja-da-na, ko-ri-a2-da-na ambo in tabella Ge 605 (et 605a); ko-ri-[ja-do]-no. Nomen in aromatum indicibus inveniri solet.
  3. Ex. 16:31 "appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle", Num. 11:7 "erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii"
  4. Gordon confert mandatum Biblicum de haedis et lacte. E.g. Ex. 23:19 "nec coques hedum in lacte matris suae"—hoc Hebraice etiam gd bḥlb scribitur.
  5. Dioscoridis De Materia Medica 3.63: "κορίαννον ἢ κόριον, Αἰγύπτιοι ὄχιον, Ἄφροι γοίδ" Nomen autem Aegyptium datum, nempe ochion videtur potius significare sesamum (ỉkɜ a=ku, ⲟⲕⲉ) quam coriandrum (šɜ.w, ⲃⲣⲉ·ϣⲏⲩ).
  6. Anthimi De Observatione Ciborum 67:
    Lenticula uero et ipsa bene lauata et bene elixa in aqua pura ita, ut illa prima calda fundatur et alia calda missa cum ratione, non satis, et sic coquat lente in carbonis ita, ut, cum cocta fuerint, acetum modicum mittatur pro sapore, et addatur ibi species illa, quae dicitur rusiriaco, pulueris factos quantum cocliar plenum, et spargat super lenticula, dum in foco est, et commiscat bene, tollat de foco et manducet. Tamen oportet pro sapore oleum gremiale, dum coquet in secunda aqua, mitti cocliar bonum plenum et coriandrum unum aut duos cum radicibus suis, non minutatum, sed integrum, et modicum de sale pro sapore faciendum.

Nexus extenus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Coriandrum spectant.