Catharina Senensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monumentum Sanctae Catharinae, Romae, in Castello Sancti Angeli a Francisco Messina factum

Sancta Catharina Senensis (nata Catharina Benincasa Saenae Iuliae die 25 Martii 1347 - obiit die 29 Aprilis 1380) fuit virgo, philosopha Scholastica et Ecclesiae Doctrix.

Vita[recensere | fontem recensere]

Per universam Europam pestis et bella ingravescebant in dies; Ecclesia ita scissionibus affecta est, ut contra legitimum Papam falsus aliquando exstaret. Catharina temporibus sic difficilibus nata est, Senis Iuliis,anno salutis millesimo trecentesimo quadragesimo septimo, ante diem octavum Calendas Iunias. Iam a pueritia se a Deo vocari, ut precibus vacaret atque paenitentiam duceret, animadvertit. Cum sextum decimum ageret aetatis annum, Tertio Ordini Sancti Dominici adscripta, domi se inclusit, quamvis obstarent sui. Ad eam nonnulli accedebant amici, precandi gratia. Aegrotorum curam per multos annos habuit; postea autem, ut penitus exstirparentur familiarum odia et vicorum? inter se, totam se dedit pacificationis negotio. Plurimum valuit, ne Ecclesia in discrimine versaretur: propterea, licet litteras nesciret primas, epistulas nihilominus dictavit, ut Gregorius XI et postea Urbanus VI gravissima cleri vitia coercerent; frequentesque misit epistulas regibus optimatibus universoque populo. Avide appetivit, ut Gregorius XI, servitute illa in Avennione restincta, Romam reverteretur. Procul dubio sui temporis mores et consuetudines omnino superavit, praesertim quia mulieres tales tractare quaestiones non solebant. Dialogum de Divina Providentia reliquit et multas epistulas, in quibus de re theologica et mystica stigmatis optime egit. Romae, die tertio Calendas Maias, triginta tres annos nata, migravit ad Sponsum, anno millesimo trecentesimo octogesimo (1380).

Totius Italiae Patrona cum esset, a Paulo VI Papa tandem Ecclesiae Doctrix renuntiata est. Eius dies festus agitur tertio Calendas Maias.

Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Minimi | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani