Carolus Buonaparte
Carolus Buonaparte (natus 29 Martii 1746 Adiacii in Corsica; mortuus 24 Februarii 1785) Monspessulani pater Napoleonis Bonaparte imperatoris Francorum fuit.
Index |
Vita[recensere]
Maiores eius nobiles insulae Corsicae fuerunt. Carolus ab anno 1762 Pisarum iurisprudentiae studebat. Sed iam anno 1764 studium reliquit, ut Laetitiam Ramolino in matrimonium duceret. Carolus his annis cum aliis pro libertate Corsicae contra Rempublicam Genuensem certavit. Anno 1768 Genua Corsicam Franciae vendidit et nunc patriae amantes contra huius milites pugnaverunt. Anno 1769 autem victi sunt et Carolus studium iurisprudentiae finivit et Adiacii iurisprudens laboravit. Praeterea legatus ad parlamentum Corsicae electus est et legationi interfuit, quae Lutetiam ad aulam Ludovici XVI venit, ut calamitates insulae referret. Morbo canceris vexatus Monspessulanum venit, ut valetudinem recuperaret, sed frustra. Eo in urbe mortuus est.
Posteriores[recensere]
Carolo et Laetitiae omnino XIII liberi fuerunt, quorum autem quinque infantes mortui sunt. Alii hi erant:
- Iosephus Bonaparte (1768-1844), rex Neapolis et postea Hispaniae
- Napoleo Bonaparte (1769-1821), imperator Francorum
- Lucianus Bonaparte (1775-1840)
- Eliza Bonaparte (1777-1820)
- Ludovicus Bonaparte, rex Hollandiae (1778-1846)
- Paulina Bonaparte (1780-1825)
- Carolina Bonaparte (1782-1839)
- Hieronymus Bonaparte (1784-1860), rex Westphaliae
Nexus externi[recensere]
- Biographia apud europeanhistory.com (lingua Anglica)
- Biographia apud napoleoniden.org (lingua Theodisca)