Eliza Bonaparte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Elisa Bonaparte

Eliza Bonaparte (nata 3 Ianuarii 1777 Adiacii, mortua 7 Augusti 1820 apud Tergesten) soror Napoleonis Bonaparte fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Eliza in schola regali Sancti Cyri apud Versalias educata est. Anno 1797 Felici Baciocchi viro nobili Corsicae inopia vexato nupsit[1]. Fratre Napoleone invito cum marito Luetiae vixit et hospes scriptores ac artifices in domum suam invitabat. Inter eos et Iacobus Ludovicus David pictor clarus fuit. Imperio Francico anno 1804 condito Eliza et Carolina Bonaparte soror non, ut aliae familiares, ad titulum Principissarum sublatae sunt. Eliza tamen apud fratrem impetravit, ut maritus senator imperii factus est. Postea hic etiam Lucae dux nominatus est. Pro marito autem re vera Eliza ducatum duxit. Anno 1809 Eliza a fratre procuratrix Magni Ducati Tusciae et Magna Ducissa nominata est.

Napoleone ab alligatis anno 1814 victo Eliza ducatum suum tenere frustra temptavit. Ab Austriacis cum marito capta et non prius quam 1815 liberata est. Ultimos annos Tergeste custodibus Austriacis positis cum marito vixit.

Posteriores[recensere | fontem recensere]

Felix et Eliza quattuor iberos habuerunt, quorum duo pueri infantes mortui sunt. Praeterea filia fuit Elisa Napoleo Baciocchi (1806 - 1869) et Hieronymus Fridericus Felix Napoleo filius (1814 - 1833).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]