Capella

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Disambig.svg
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

Sequentes significationes a capella S. Martini sunt derivatae:

  • Capella (gaza): Ministeria et vasa sacra, quae Sacerdoti ad sacra peragenda necessaria sunt. Cum enim asservarentur praeter reliquias SS. in Capellis istis Palatinis, vasa, instrumenta, ornamenta, ac cimelia Ecclesiastica majoris momenti, quae Ministeria vulgo appellabant, ea nomine collectivo, Capellae nomine postmodum donata sunt[1].
  • Capella (ecclesia) -- vide Ecclesia (aedificium)
  • Capella Palatina (vel: capella regia, capella dominica): Sacellum regis, quod erat exemptum ab episcoporum iurisdictione soli Sedi Apostolicae subditum; inter praecipuas regum Francorum exstitit illa Aquisgranensis
  • Capella Palatina Panormitana: capella regia annis 1132-1140 rege Rogero II. Panormi arte arabica-byzantina-normannica aedificata.
  • Capella (scriptorium): Capellani erant clerici, qui capellam S. Martini asservabant. Quod erant litterati, etiam officia scribarum et amanuensium regum obierunt.
  • Capella (grex musicorum): Haec notio vocis primo anno 1335 pro cantoribus papae Benedicti XII. Avennione est attestatum. Chorus papalis hodiernus Capella Musica Pontificalis Sixtina appellatur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

  1. Capella (Friburgi vicus):
  2. Capella (alia nomina: Capella Campestris, Capella Maior):
  3. Capella (Elaver):

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Du Cange, ad lemma capella