Martinus Turonensis
Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Martinus (discretiva)
| Sanctus Martinus Turonensis | |
|---|---|
|
Δομήνικος Θεοτοκόπουλος Ille Graecus pinxit
|
|
| Episcopus | |
| Natus | ca. annos 316 vel 317 Sabariae |
| Mortuus | † 8 Novembris 397 in vico vulgo Candes ad Augustam Turonum in Francia |
| Dies festae | 11 Novembris |
| Attributa | sagum aut rota atque anseres |
| Patronus | militum |
Martinus Turonensis, sanctus Ecclesiae Catholicae, Sabariæ in provincia Pannonia Imperii Romani anno 316 natus, Condati (francogallice « Candes »), vico viginti quinque milia fere infra Augustam Turonum secundo flumine Ligere sito, anno 397 a. d. VI Id. Nov. (8 novembris) mortuus, tertius fuit episcopus civitatis Turonum in Gallia (nunc Francia). Primus in sanctorum numero quamquam nullo martyrio lato collocatus est.
Die Sancti Martini in nonnullis terris sicut Germania parvuli cantantes ostia pulsant et a procedente bellaria vel teruncium precantur.
In Rhenania Sancti Martini ut dicitur anserem edendum in popinis præbent.
Familia a Ticino oriunda patre tribuno militari natus in diversis locis ubi patri munus efficere contigit primam ætatem egit, quindecimque annos natus patris jussu miles ipse factus est. Martinus enim ejus nomen a Marte belli deo ductum est, paterque videlicet antiquorum deorum cultor contentissimum in rebus militaribus studium ponebat. At puer christianorum religionem vehementer admirabatur decemque jam annos natus invitis parentibus in ecclesiam confugerat et catechumenus recipi voluerat.
Circitor autem factus in Galliam Belgicam ad Samarobrivam missus est, eique servus datus est quem quasi frater sit tractabat. Auxilium vero pauperibus assidue ferens stipendium totum in eos insumebat, nec sibi quidquam umquam servabat, ita ut aliquando hieme summa, cum duodeviginti annos natus esset, obvius viro egenti et nudo factus neque ullum teruncium jam habens quod ei daret, sagum tum detractum gladio sciderit dimidiumque viro inopi dederit, ac nocte insequenti Jesum Christum in somnio vidit illo dimidio sago indutum. Alteram autem partem ab eo servatam posteri per multa sæcula ut « sancti Martini cappam » venerati sunt, quæ in ædificio « cappella » vocato posita erat.
Multos deinde etiam annos militavit, neque umquam sanguinem fundere voluit, ita ut in prœlio quodam cum Alamannis apud Borbetomagum facto ducibus ipse suaserit corpore suo « humano scuto » ante exercitum posito uti, utpote qui, etsi recusans ne pugnaret, non ignavus habendus esset divinæque providentiæ omnino confideret, cumque vinctus ac hostium telis oblatus esset, tum ignota causa barbari armis depositis pacem petiverunt.
Anno autem 356 militia tandem relicta Limonum migravit ad clarum episcopum Hilarium, qui paulo post ab ariano imperatore Constantio secundo in Phrygiam exulatus est. In itinere vero obviam diabolo se factum esse dixit, ita ut exorcista in Pictava ecclesia ordinatus sit. Post autem Hilarium exulatum ad parentes in Illyriam reverti somnio jussus est, ubi ei matrem ad christianam religionem convertere contigit, patre tamen in antiquorum deorum cultu perseverante. Vehementer vero cum arianis altercatus verberibus palam in foro cæsus est, ex Illyriaque primum, Mediolano deinde expulsus se in parvam insulam Gallinaram cum presbytero contulit ibique herbis et radicibus se aluit, ut aliquando veneno infectus pæne perierit.
Anno autem 360 certior factus Hilarium Limonum revertisse Pictavam civitatem ipse repetit, ibique episcopus ei desertam dirutamque villam quæ quinque fere milia passuum ab urbe aberat designavit ubi cum discipulis considere posset, quem locum Locaciacum vocatum primum in Gallia monasterium fecit.
Cum autem huic cœnobio decem annos præfuisset, anno 371 Litorio Turonum episcopo mortuo invitus electus est ut ei succederet. Episcopus vero in Augusta Turonum consecratus nihil in genere vivendi mutare voluit, urbisque tumultu perturbatus mox secundum monasterium duo milia passuum extra ejus muros ad dexteram Ligeris fluminis ripam condidit, ubi tugurium primum ligneum ædificavit ac rustica veste indutus tenuissimo cultu uti perrexit, quod ceteris episcopis ut sacerdotali majestate indignum valde displicebat. Mox vero octoginta admodum viri cum eo in monasterio convenerunt habitatum.
Neque vero in monasterio neque in urbe longis stationibus permanebat, sed regiones circum urbem sitas longe lateque cum comitibus in asinis peragrare solebat, ut agricolis, qui tum pæne omnes in antiquorum deorum cultu perseverabant, Christi doctrinam proponeret. Nec parvæ apud eos auctoritatis erat ejus sermo, nam cum eis simpliciter colloquens facile documenta exemplis ex eorum vita ductis illustrabat eorumque mentibus accommodabat, neque umquam ulla superbia vel violentia utebatur. Multa vero paganorum deorum templa delevit eisque sacratas arbores cecidit christianasque ecclesias in eisdem locis jussit ædificari. Quos antiquos deos pro dæmonibus habebat, ac multa de pugnis ab eo cum eis factis narrantur.
Si autem ei episcopalis muneris fungendi causa ad principis aulam nonnumquam adeundum erat, tamen cum potentibus non libenter versabatur, aliquandoque coram principe sacerdoti qui cum eo venerat majorem honorem tribuens dicere non dubitavit judicio suo sacerdotalem dignitatem plus valere quam ullam profanam. Nec sæpe nec libenter ad episcoporum concilia aderat, quorum multi eum non amabant, cumque anno 385 Hispanienses episcopi a Maximo imperatore petivissent ut Priscillianus sacerdos crimine magiæ accusatus capitis supplicio afficeretur vehementer cum Ambrosio Mediolanensi reclamavit.
Fontes [recensere]
Vide etiam [recensere]