Reliquiae sacrae

E Vicipaedia
(Redirectum de Reliquiae)
Salire ad: navigationem, quaerere
Vincula S. Petri in ecclesia S. Petri in Vinculis, Romae

Reliquiae sunt quaevis pars corporis hominis venerandi vel etiam res, quae ex contagione illius corporis venerabiles factae sunt. Veneratio reliquiarum non solum inter Christianos, sed etiam inter Buddhistas, Musulmanos et etiam homines religione carentes invenitur.

Veneratio reliquiarum in Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

CIC 1917 Can. 1281. p1. Insignes reliquiae aut imagines pretiosae itemque aliae reliquiae aut imagines quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorentur, nequeunt valide alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri sine Apostolicae Sedis permissu.

p2. Insignes Sanctorum vel Beatorum reliquiae sunt corpus, caput, brachium, antibrachium, cor, lingua, manus, crus aut illa pars corporis in qua passus est martyr, dummodo sit integra et non parva.

Constitutio de Sacra Liturgia „Sacrosanctum concilium“ (AAS 56 (1964), / art. 111 Sancti iuxta traditionem in Ecclesia coluntur, eorumque reliquiae authenticae atque imagines in veneratione habentur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Reliquias spectant.
  • Catholic Encyclopedia, Lemma Relics
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!