Camirus (urbs)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Camirus

Camirus (Graece Κάμειρος) est urbs antiqua insulae Rhodi et usque ad annum 2010 demus pristinae praefecturae Dodecanesi in Graecia, cuius sedes erat Sorone. Ex tunc est unitas popularis ad demum Rhodum pertinens.

Urbs antiqua[recensere | fontem recensere]

Urbs antiqua in tribus planis aedificata erat: Summo in colle acropolis erat cum templo Athenae deae dedicato et Stoa. Receptaculum aquam 600 m³ continens, quod 400 familiis suffcit, saeculo sexto a.C.n. aedificatum est, supra receptaculum autem Stoa. Stoa ex duobus columnarum Doricarum ordinibus constabat, quae tabernis locum praebebat.

Ipsa urbs medio in plano sita erat. Inferiore in plano templum Doricum repertum est, quod verisimiliter Apollini dedicatum erat.

Tempore praehistorico locus a Graecis Mycenaeis inhabitatus erat, ipsa urbs a Doribus condita est. Terrae motu anno 226 a.C.n. urbs cum templo deleta est.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]