Calibanus (planta)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Calibanus
Calibanus hookeri
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
Ordo: Asparagales
Familia: Asparagaceae
Subfamilia: Nolinoideae
Genus: Calibanus
Species

Vide commentarium.

Calibanus est genus cui sunt binae plantarum florentium species, ambae sempervirentes plantae succulentae in aridis Mexici regionibus endemicae. Genus per APG III classificationis systema in subfamiliam Nolinoidearum (olim Ruscacearum) familiae Asparagacearum digeritur.[1] Olim autem inter Agavaceas (nunc Agavoideas) perscriptum, nunc ab eis separatur, quia polycarpicum et dioecium est. Nomen monstrum Calibanum, antagonistam in The Tempest, ludo scaenico Shakesperiano, dicit.

Planta siccitatem optime tolerat, habitu cunctanter crescens. Cui sunt radices tuberosae, caudices appellatae. Caudex ad 1 metrum latum crescere potest, fasciculis foliorum venetorum, grossorum, graminiformium, filamenti metallici similium, 50 centimetra longorum, ex medio orientium et vetustate nutantium praeditus. Fascicula florum perparvorum et cremeorum, aliquando roseorum vel purpureorum tincta, sunt rigida, circa 10–20 centimetra longa. Plantae femineae baccas ferunt globosas, ovoideas, terangulatas, seminibus rotundis praeditas.

Species[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M. W. Chase, J. L. Reveal, et M. F. Fay (2009), "A subfamilial classification for the expanded asparagalean families Amaryllidaceae, Asparagaceae and Xanthorrhoeaceae," Botanical Journal of the Linnean Society 161(2):132–136, doi=10.1111/j.1095-8339.2009.00999.x.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Calibanum spectant.


Asparagales Haec stipula ad Asparagales spectat. Amplifica, si potes!