Melnica
E Vicipaedia
Melnica[1] (Bohemice: Mělník) est oppidum antiquum sive, ut aiunt, civitas antiqua in monte ad fluvios Multaviam et Albim confluentes sita; cuius montis in vertice arx iam saeculo septimo condita Pšov appellata est: illic enim principes gentis Slavicae eodem nomine nuncupatae sedem habebant. Postea vero et arcem et oppidum saeculo tertio decimo fundatum reginae Bohemiae possidebant; sed iam saeculo septimo decimo arx saepius aequo oppignorata comitibus Czerninensibus vendita est, quorum heredes principes Lobkovicenses arcem adhuc possident. At ipsum oppidum ad reges reginasque semper pertinebat.
Notae [recensere]
- ↑ Nomen Latinum verum apud Bohuslaum Hassensteinium a Lobkowicz invenitur.
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |
