Multavia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Multavia

Multavia[1][2] vel Moldava fluvius[3] vel Multa[4] vel "Multawa, Wltava, Wltawia, Wlitava, Waldaha, Fuldaha, Vulta, Wultawa, Moldavia"[1] (Bohemice Vltava, Theodisce Moldau appellatus) est fluvius fama notissimus, qui ex fontibus in silvis Gabreta et Bohemica manat et per oppida urbesque Crumloviam, Budovisium, Pragam usque Melnicam fluit, ubi cum Albe, flumine se minori, coniungitur.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Nomen Multaviae, quod propter formam creberrime usurpatam praeferendum esse convenit, apud Venceslaum Hollar, nomen vero Vultavae et Vlitavae in Chronico Bohemorum, quod media aetate Cosmas conscripsit, invenitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)
  2. Hungersnöte im Mittelalter : ein Beitrag zur deutschen Wirtschaftsgeschichte des 8. bis 13. Jahrhunderts "Multavia fluvius" (Germanice)
  3. Vita S. Joannis Nepomuceni, sigilli sacramentalis protomartyris (1730)
  4. [1] CAMENA "lexicon universale" Hofmannii

Alium inceptum vicipaediae[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Multaviam spectant.