Bellum Franco-Indianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bellum Franco-Indianum
French and Indian War.png
Dies 17541763
Locus America Septentrionalis
Exitus Victoria Britannica; Foedus Lutetiae (1763)
Mutationes
territorii
France Magnae Britanniae Novam Franciam concedit, Sanctum Petrum et Miquelon retinens, et Ludovicianam Hispaniae concedit
Belligerentes
Formula:Flagcountry

Confoederatio Iroquesia Catawba
Cherokee (ante 1758)

Regnum Franciae

Confoederatio Wabanaki

Algonquin
Caughnawaga Mohawk
Lenape
Ojibwa
Ottawa
Shawnee
Wyandot

Imperatores et duces
Geoffrius Amherst
Eduardus Braddock
Iacobus Wolfe
Comes Loudoun
Iacobus Abercrombie
Eduardus Boscawen
Georgius Vasingtonius
Ioannes Forbes
Ludovicus Iosephus de Montcalm
Marquis de Vaudreuil
Baro Dieskau
Franciscus Maria Le Marchand de Lignery
Chevalier de LévisFormula:POW
Iosephus de Jumonville
Marquis Duquesne
Daniel Lienard de Beaujeu
Vires
42,000 regulares et militia (potestsa maxima, 1758)[1] 10,000 regulares (troupes de la terre et troupes de la marine, potestas maxima, 1757)[2]
7,900 militia
2,200 nativi (1759)

Bellum Franco-Indianum (1754–1763) fuit Americanum Septentrionale belli septem annorum theatrum. Bellum praecipue inter colonias Americae Britannicae et Novam Franciam gestum est, ambabus partibus a copiis militaribus ex earum civitatibus parentibus, Britanniarum Regno et Francia sustentis, qui anno 1756 inter se denuntiaverunt. Eodem anno, bellum a re regionis tantum in bellum mundanum crevit.

Nomen ad duos principales colonorum Britannicorum hostes spectat: copias Francicas regales variasque copias indigenarum contra eos stantes. Historici Britannici et Europaei, cum nonnullis Canadianis, nomine bellum septem annorum saepe utuntur et nomen bellum Franco-Indianum vitant, nomen aemulatio Anglo-Francica anteponentes. Civitas Canada ex colonis Britannicis et Francicis et populis aboriginalibus deducitur.[3] Canadenses Francogallici bellum La guerre de la Conquête ('Bellum Victoriae') appellant.[4][5]

Gestum est bellum praecipue secundum fines qui Novam Franciam et colonias Britannicas separabat, a Virginia ad Novam Scotiam. Francici, numero magnopere superati, permultos socios Indos usi sunt. Bellum coepit cum homines disputarent de imperio confluentiae fluminum Allegheny et Monongahelae, Furcae Ohii appellatorum, et de situ Arcis Duquesne, castelli Francici prope hodiernum Pittsburgum Pennsylvaniae. Violentia in Proelio Jumonville Glen mense Maio 1754 erupit, cum militia Virginiana, Georgio Vasingtonio viginti duos annos natu duce, impetum contra circuitores Francicos fecit. Decursus Britannici annis 1755, 1756, et 1757 in finibus Pennsylvaniae et Novi Eboraci defecerunt omnes, ob mixturam administrationis malae, controversiarum internarum, et actionum efficacium a bellatoribus Canadianis, Francicis, Indisque gestarum. Arce Beauséjour a Britannis capta in fine qui Novam Scotiam ab Acadia anno 1755 separavit consilia ad expellendos Acadianos confirmavit. Iussa deportationis a Gulielmo Shirley, Duce Principali Americae Septentrionalis, data sunt, gubernatione autem Magnae Britanniae ipsius invita, unde Acadiani, ambo bellatores proelio capti et ei qui sacramentum suae Maiestatis Britannicae dixerant, expulsi sunt. Americani Nativi similiter abacti sunt ut coloni ex Nova Anglia eorum terras occuparent.[6]

Post calamitosa incepta Britannica anno 1757, cum expeditio contra Ludovicoburgum et obsidio Castelli Gulielmi Henrici deficerent atque Indi victimas Britannicas extorquerent et trucidarent, gubernatio Britannica cecidit. Gulielmus Pitt nunc in imperio fuit, qui copias militares in coloniis magnopere auxit. Eodem tempore, Francia multas onerarias navibus longis protectas in periculum adducere ad adiuvandas copias in Nova Francia non iam volebat; potius, suas copias contra Prussiam et eius socios in Europaeo belli theatro conligebat. Inter 1758 et 1760, milites Britannici prospere mediam Novam Franciam pervaserunt, et Montem Regium mense Septembre 1760 occupaverunt.

Exitus militaris et socialis fuit una ex rebus maximi momenti per saeculum certaminum Anglo-Francicorum perpetuorum gestis. Francia Hispaniae suo socio Ludovicianam Francicam ad occidentem Fluminis Mississippiensis concessit pro Hispaniae amissione Floridae (quae Hispania Britanniae pro Havana reddita concesserat). Colonica Franciae praesentia ad septentriones Maris Caribici solum ad insulas Sancti Petri et Miquelon imminuta est, statum Britanniae ut maxima potestas colonica in orientali Americae Septentrionalis dimidio confirmans.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Brumwell, pp. 26–31, documents the starting sizes of the expeditions against Louisbourg, Carillon, Duquesne, et West Indies.
  2. Brumwell, pp. 24–25.
  3. M. Brook Taylor, Canadian History: a Reader's Guide: Volume 1: Beginnings to Confederation (1994), 39-48, 72-74.
  4. The Canadian Encyclopedia
  5. The Siege of Quebec: An episode of the Seven Years' War - Canadian National Battlefields Commission Plains of Abraham website.
  6. Eccles, France in America, p. 185.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Francorum et Indorum spectant.