Basilius Suchomlyns'kyj

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilius Suchomlyns'kyj
Василь Сухомлинський
Basilius Suchomlyns'kyj
Natus 28 Septembris 1918
in vico Vasylivka nunc regionis Kirovohradensis Ucrainae
Obiit 2 Septembris 1970
in oppido Pavlyš nunc regionis Kirovohradensis Ucrainae

Basilius Alexandri filius Suchomlyns'kyj (Ucrainice Василь Олександрович Сухомлинський, tr. Vasyl' Oleksandrovyč Suchomlyns'kyj) seu Suchomlinskij (Russice Василий Александрович Сухомлинский, tr. Vasilij Aleksandrovič Suchomlinskij; 28 Septembris 19182 Septembris 1970) fuit paedagogus et scriptor Ucrainicus Sovieticus, correspondens Academiae Scientiarum Paedagogicarum RSFSR ab anno 1957) et Academiae Scientiarum Paedagogicarum URSS (ab anno 1968) socius, Heros Laboris Socialisticae (ab anno 1968), magister emeritus scholae Ucrainicae SSR (ab anno 1969).

In Instituto Paedagogico Poltavensi educatus (ubi studium complevit anno 1938), ut magister linguae et litterarum Ucrainicarum laboravit. Ab anno 1941 in Bello Magno Patrio fuit participes, sed anno 1942 grave vulneratus, post curationem ad laborem paedagogicam regressus est. Ab anno 1948 ad finem vitae suae ut praefectus scholae in oppido Pavlyš favebat operi. Paedagogicam humanisticam Sovieticam divulgabat. Anno 1974, post mortem, Praemio Publico Ucrainicae SSR pro libro Cor pueris dedo (Russice «Сердце отдаю детям», anno 1969 vulgato) ornatus est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!