Thys (rex Paphlago)
Thys (Thyis, m.; Graece Θῦς)[1] fuit rex seu satrapa Paphlagoniae saeculo IV a.C.n. ineunte qui contra Artaxerxem II regem Persarum seditionem sublevavit, a quo captus in carcerem missus est. De Thye ganeone Athenaeus sic memorat: "Theopompus in libro trigesimoquinto historiarum scribit Thyn Paphlagoniae regem in cena fercula omnia centum mensae apposuisse, a bobus auspicantem; et cum perductus ad maximum regem captivus esset, tantisper dum in custodia fuit totidem rursum apposuisse, splendide viventem; et cum id audivisset, Artaxerxem dixisse sibi videri Thyn eam vitam agere tanquam brevi periturum."[2]
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Aelianus, Varia historia 1.27
- Cornelius Nepos, "Datames" 2, 3
- Theopompus, Historia Philippica FGrHist 115 F 179 apud Athenaei Deipnosophistas 144e-145a, 415d
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Seu Thyus (-i, m.; Graece Θῦος)
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 144e (versio Latina Dalechampii)
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- "Thyus or Thys" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849 ~)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.