Euagoras (Isocrates)

E Vicipaedia

Euagoras (Graece Εὐαγόρας)[1] est oratio demonstrativa (ἐπιδεικτικός) et deliberativa (συμβουλευτικός) a rhetore Isocrate circa 370 a.C.n. aut 365 a.C.n. scripta, qua regis Salaminis Euagorae I, Cononis Timotheique hospitis funebrem laudationem habuit. Praecepta secutus quae ipse in Busiride praeceperat res adversas vel male gestas omnino omisit (exempli gratia nihil de famosa regis morte dixit), successus vero virtutesque oratorie ampliavitː non enim biographiam historicam sed panegyricum scribebat. Simul idealem regem pingere cupiebat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oratio IX in corpore Isocratico.
  2. Aristoteles, Ars Rhetorica II.23.11 (1398b).

Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]