Noë

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Noe ebrius nudusque a filiis tectus est. Singula res e Chronicis Norimbergensibus

Noë, ut Liber Genesis 6–10 Bibliorum narrat, fuit decimus et ultimus ex patriarchis Hebraicis ante diluvium. Cum filiis suis arcam construxit, et diluvio cum uxore et sex hominibus aliis supervixit.

Biblia Noe virum iustum, qui cum Deo ambulabat, in mundo corrupto maloque describunt. Noe arcam ingentissimam aedificare et pares suos admonere Deus iussit, quia homines non oboedientes perdere consilium inierat.

Filii Noe fuerunt Sem, Cham, et Iapheth.

Quamquam hodie nonnumquam vita Noe dubitatur, narrationes multae de diluviis immanibus in partibus diversis Terrae sunt, et nonnulli scriptores Biblici nomen Noe commemorant.

Etiam consideravit Noe, arcam, et diluvium Iesus Christus, qui tempora Noe et res futuras comparavit, dicens:

Sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur respondentes dicunt illi ubi Domine duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur. (Mat. 24, 37–41, Biblia Sacra Vulgata)

In Alcorano[recensere | fontem recensere]

Apud Machometanos quoque Nūḥ (نوح) id est Noe unus ex prophetis religionis unius Dei habetur. Nomen eius enim in Alcorano saepe reperitur, atque caput septingesimum primum huius libri Surat nuh (Caput Noe) appellatur.

In mythologia[recensere | fontem recensere]

Multi mythi in orbe terrarum de diluvionem loquuntur, praesertim epos Gilgamesh, in Mesopotamia antecedens textuum Biblicorum narrationem.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Noë spectant.