Antitype chi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antitype chi
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Noctuidae
Genus: Antitype
Species: A. chi
Binomen
Antitype chi
(Linnaeus, 1758)
Synonyma
  • Phalaena chi Linnaeus, 1758
  • Phalaena Noctua chi Linnaeus, 1758
  • Polia olivacea Stephens, 1829
  • Polia chi f. caerulescens Hartig, 1924
  • Polia chi r. marsicana Dannehl, 1929
Conspectus in frontem
Specimen curatum

Antitype chi (Anglice gray chi) est papilio familiae Noctuidarum, omnem per Europam endemicus, sed in Hispania et Graecia meridiana, et in Fennoscandia septentrione abest. Invenitur etiam in Asia septentrionali et media, sed non in Iaponia.

Huic speciei sunt alae anteriores cinereae notis nigris punctatis, quae gravitate variantur; femina mare plerumque graviore notatur. Usitate in media ala est audax cruciformis nota nigra, quae litterae chi Graecae similis habetur et speciei epitheton dat. Alae posteriores sunt albae in maribus, atrocinereae in feminis. Adulti Augusto et Septembre in Insulis Britannicis nocte volare solent et lucem et saccharum attrahunttur.

Larva est viridis caerulea, lineis viridis-caeruleis et albis secundum quodque latus praedita. Foliis et floribus multarum plantarum vescuntur (vide indicem infra). Species ut ovum hiemat.

Subspecies[recensere | fontem recensere]

  • Antitype chi chi
  • Antitype chi subcaerulea (Graeser, 1889) (Extremus Oriens)

Plantae hostes[recensere | fontem recensere]

Genera plantarum quae observantur hostes huius speciei sunt

Notae[recensere | fontem recensere]

  • Chinery, Michael. 1986 1991. Collins Guide to the Insects of Britain and Western Europe.
  • Skinner, Bernard. 1984. Colour Identification Guide to Moths of the British Isles.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!