Agrapha (Iesu verba)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Agrapha

Agrapha (Graece: Άγραφα, "non scripta", sc. verba) nominantur verba Iesu, quae canonicis Evangeliis Novi Testamenti non inveniuntur, sed in aliis litteris ecclesiae antiquae (sicut Apocrypha vel Patres Ecclesiae). Verbum primo anno 1776 ab homine docto Germano Ioanne Gottfried Körner adhibitum ex tempore, quo opus de agraphis principale ab Alfredo Resch [1] editum est, generaliter receptum est.

Quod erant corpora verborum Iesu ante, praeter et post Evangelia canonica , non solum Corpus sermonum Domini (sigla: Q) hypotheticum, sed etiam ipsum Novum Testamentum attestat (ut puta Act. 20,35). Paulus apostolus pluries verba Iesu memorat, quae in evangeliis non inveniuntur (1 Cor 14,34-37; 1 Thess 4,15-17 et al.).

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Alfred Resch (Ed.): Agrapha. Aussercanonische Schriftfragmente. Gesammelt und untersucht. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1967 (= 2. editio, Lipsiae 1906), (Texte und Untersuchungen zur Geschichte der altchristlichen Literatur N. F. Vol. 15., Qu. 3/4, ISSN 0082-3589).
  • William G. Morrice: Hidden Sayings of Jesus. Words attributed to Jesus outside the four Gospels. SPCK, Londinii 1997, ISBN 0-281-04922-X.
  • Joachim Jeremias: Unbekannte Jesusworte. 4. ed. Mohn, Gütersloh 1965.
  • Klaus Berger, Christiane Nord: Das Neue Testament und frühchristliche Schriften. Insel-Verlag, Francofordii et al. 1999, ISBN 3-458-16970-9, p. 1112–1162.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alfredus Resch: Agrapha: aussercanonische Evangelien-Fragmente in möglichster Vollständigkeit zusammengestellt und quellenkritisch untersucht. 1. ed., 1889 (in interrete)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]