XXXIX articuli
Appearance
XXXIX articuli[1] sunt formulae doctrinales saeculo XVI scriptae et ab Ecclesia Anglicana acceptae, in quibus opiniones huius ecclesaie monstrantur et variae controversiae Reformationis Anglicae tractantur. In Libro precum publicarum anni 1662 et in libris aliarum Communionis Anglicanae includuntur, et agnitio articulorum a sacerdotibus ordinandis aliquando postulata est.
Versiones priores fuerunt Decem articuli (1536), Liber episcoporum (1537), Sex articuli (1539), Liber regis (1543), XLII articuli (1553). Primus textus triginta novem articulorum in Convocatione anni 1563 Anglice et Latine scriptus, anno 1571 confirmatus est.
Index articulorum
[recensere | fontem recensere]Hic est index versionis Latinae articulorum:[1]
- De fide in Sacro-sanctam Trinitatem
- De Verbo, sive Filio Dei, qui verus homo factus est
- De Descensu Christi ad Inferos
- De Resurrectione Christi
- De Spiritu Sancto
- De divinis Scripturis, quod sufficiant ad salutem
- De Veteri Testamento
- De tribus Symbolis
- De Peccato Originali
- De libero Arbitrio
- De Hominis Iustificatione
- De bonis Operibus
- De Operibus ante Iustificationem
- De Operibus Supererogationis
- De Christo, qui solus est sine peccato
- De Peccato post Baptismum
- De Praedestinatione, et Electione
- De speranda aeterna Salute tantum in Nomine Christi
- De Ecclesia
- De Ecclesiae Auctoritate
- De Auctoritate Conciliorum Generalium
- De Purgatorio
- De Ministrando in Ecclesia
- De loquendo in Ecclesia linguâ, quam Populus intelligit
- De Sacramentis
- De Vi Institutionum Divinarum, quod eam non tollat malitia Ministrorum
- De Baptismo
- De Coena Domini
- De Manducatione corporis Christi, et impios illud non manducare
- De utraque Specie
- De unica Christi Oblatione in Cruce perfecta
- De Coniugio Sacerdotum
- De Excommunicatis vitandis
- De Traditionibus Ecclesiasticis
- De Homiliis
- De Episcoporum et Ministrorum Consecratione
- De Civilibus Magistratibus
- De illicita bonorum Communicatione
- De Iureiurando
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 XXXIX Articuli Ecclesiae Anglicanae, Textibus Sacrae Scripturae et Patrum primaevorum testimoniis confirmati, editio sexta (Oxonii: e Theatro Sheldoniano, 1738).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cross, F. L., et Livingstone, E. A., moderatores. "Thirty-Nine Articles". In The Oxford Dictionary of the Christian Church. Oxonii: Oxford University Press, 2005.