Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Matrimonium

E Vicipaedia
(Redirectum de Coniugium)
Jump to navigation Jump to search

Matrimonium est coniugium sociale vel conubium secundum leges viri cum femina qui ligantur pacto legitimo post iustas nuptias. At hodie, multae civitates matrimonium secundum leges etiam inter duos viros vel duas mulieres sinunt.

De vocabulis[recensere | fontem recensere]

Linguâ Latina classica dicimus virum uxorem ducere, feminam viro nubere, atque ambos matrimonio vel nuptiis iungi. Vocabulum communis generis est coniunx, sive coniux, quod Forcellini sic definit: "lecti maritalis socius, maritus aut uxor; saepius tamen haec, quam ille, praesertim apud oratores."[1]

Matrimonium in religione[recensere | fontem recensere]

In ecclesiis Christianis[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

In Ecclesia Catholica Romana, matrimonium est sacramentum. Ex canone 1055 Codicis Iuris Canonici: "Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti dignitatem inter baptizatos evectum est. Quare inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus consistere, quin sit eo ipso sacramentum." Praeterea matrimonium numquam solvetur, quia "non permissum esse homini separare, quod Deus coniunxerit" (Mt 19, 6; Mc 10,9).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis , s.v. "conjux".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martínez Vázquez de Castro, Luis. 2008. El concepto de matrimonio en el Código Civil. Aranzadi. ISBN 978-84-470-2929-7.
  • San Román, Teresa, et Aurora González Echevarría. 1994. Las relaciones de parentesco. Barcinonae: Universitat Autònoma de Barcelona, Bellaterra.
  • Salinas Araneda, Carlos. 2009. El matrimonio religioso ante el derecho chileno. Pontificia Universidad Católica de Valparaíso.
  • Viladrich, Pedro-Juan. 2001. El modelo antropológico del matrimonio. Documentos del Instituto de Ciencias para la Familia, vol. 31. Ediciones Rialp. ISBN 9788432133756. Google Books.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]