Disputatio:Vladimirus Putin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fontes traductionis verbi "комитет" (komitet) sicut "comitatum":

comitatum , i, n - комитет [1]

Комитет comitatum; curatio; commissio; delecti; consilium; [2]

-- Alexander Gerascenco 14:00, 31 Martii 2008 (UTC)

Re "http://www.trilinguis.ru/latin/dictionary.aspx?xarf=co"—Interrete mihi ait: "Fons non inventus." Est Latinum Aevi Aureae verbum comitatus, -ūs (quartae declinationis); Cassell's non habet comitatum, -i. IacobusAmor 17:51, 31 Martii 2008 (UTC)

Pronuntiatio[fontem recensere]

Quae syllaba nominis "Vladimiri" acuitur? Quae vocales sunt longae? Estne "vlăDĪmĭrus"? Alatius 21:33, 25 Augusti 2008 (UTC)

Secundum pronuntiationem Russicam apud :en inventam forsitan "vlăDĪmĭrus" tantum est, et secundum quoque pronuntiationem Hispanicam apud :es inventam. Numquam autem egomet sic pronuntiavi, tantum "vlādiMĪRus" malui. Nescio quod rectius est.--Rafaelgarcia 23:21, 25 Augusti 2008 (UTC)
Manifeste, Vladimirus quinque habet syllabas, u-la-di-mi-rus, vel sermone rapido quattuor, la-di-mi-rus. IacobusAmor 23:39, 25 Augusti 2008 (UTC)
Sane ita.--Rafaelgarcia 00:17, 26 Augusti 2008 (UTC)
Gratias ob responsa vestra. Inveni nuntium in situ Ephemeride ubi nomen audiri potest a Herimanno quodam Novocomensi lectum; qui "vlădĭMĪrum" dicit, sed utrum merito an non, haud scio. --Alatius 16:54, 26 Augusti 2008 (UTC)
Si vladimirus fuisset nomen latinum, tunc v sonaret u ante l et alteros consonantes, et sonaret w ante vocales, sicut Iacobus dixit. Hoc autem in momento dubito ephemeridis pronuntiationem correspondere latinae linguae veteri.--Rafaelgarcia 18:05, 26 Augusti 2008 (UTC)
Sane assentior vobis de V littera, quippe quae ante aliam consonantem in propriis Latinis vocabulis vim consonantis habere nequeat. --Alatius 20:30, 26 Augusti 2008 (UTC)
Dic V consonantem ut qui primum hoc verbum scripsit in animo habuit. Ut dixit Quintilianus, "verum orthographia quoque consuetudini servit ideoque saepe mutata est [...] Hic enim est usus litterarum, ut custodiant voces et velut depositum reddant legentibus."[3] Non est nobis mutare istud depositum. Vero, dicere V ante L non est Romanum, sed nec Romanis nec a Romano scriptum est. (Credo si verbum Romanum fuisset, fortasse scripsissent cum 'FL'.) —Mucius Tever 23:26, 26 Augusti 2008 (UTC)

Dobby - iocus?[fontem recensere]

Estne fons? --Ornil 04:04, 15 Februarii 2009 (UTC)

Verba admodum ridicula pro tempore removi. Si quis vult restituere, oportet fontem citare. Andrew Dalby (disputatio) 12:20, 18 Februarii 2009 (UTC)

Leninopol@[fontem recensere]

Uhm... Leninopoli is supposed to be ablative case of Leninopolis? According to my Latin declinator, ablative case of Megalopolis is Megalopole. Which is correct? Hellerick 14:54, 11 Iunii 2009 (UTC)

Hm... The same declinator gives Neapoli Hellerick 15:00, 11 Iunii 2009 (UTC)
Have a look at Usor:Fabullus/Declinatio Latina nominum Graecorum#Substantiva in -ις (-εως) exeuntia (thesis, poësis, Nemesis, Neapolis, etc.). This suggests -i. Andrew Dalby (disputatio) 15:03, 11 Iunii 2009 (UTC)