Varadinum
Locus: 47°4′20″N 21°55′16″E
Numerus incolarum: 183 105
Zona horaria: UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Oradea
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Biharia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Varadinum (Dacoromanice: Oradea;Hungarice: Nagyvárad; Theodisce: Großwardein) urbs in Romania est, in Biharensi comitatu Transsilvaniae. Urbs ipsa 196.367 incolas habet (secundum censum 2011); area metropolitana cuncta circa 220,000 habet. Varadinum inter urbes florentissimas Romaniae est.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Urbs prope finem Hungaricam est, ad Chrysium Rapidum flumen.
Historia
[recensere | fontem recensere]Varadinum historiam inivit in 1113. Arx Varadinensis, cuius ruinae etiamnunc manent, primo in 1241 nominatus est propter reparationes rapidas et subsidiarios necesse ut impetum in urbem a Mogolibus et Tartaris praeveniant. Non ante saeculum 16 autem erat quod urbs in vero increscere incepit. In saeculo 18, Franciscus Antonius Hillebrandt architectus Vindobonensis urbem designavit secundum modum Barocum; a 1752 multa aedificia historica constructa sunt, sicut Ecclesia Cathedralis Rom.Cat.(baroc), Palatium Episcopi, et Muzeul Ţării Crişurilor (Museum Terrae Chrysii).
Oeconomia nationalis
[recensere | fontem recensere]Varadinum perdiu inter urbes florentiores Romaniae erat, propter locatione prope finem Hungaricam quae portus ad Europam Occidentalem esse facit. Post 1989, Varadinum renovationem fiscalem expertum est, non nimis de industria technica sed magis de industria ministratoria, propter basim sua consumptorum.
Varadini ratio inopiae negotii 6.0% est, minus quam Romaniae cunctae sed maius quam Biharensis comitatus 2%. Varadinum moderne producit 63% Biharensis comitatus productionem industrialem, dum 34.5% populationis comitatus habet. Industriae praecipuae sunt supellex, textilia et vestis, calceamenta, et cibi.
In 2003, Lotus Mercatus in Varadino patuit, urbis primum forum mercatorium.
Ethnologia
[recensere | fontem recensere]annus | incolae | % Valachi | % Hungari |
---|---|---|---|
1910 | 69.000 | 5.6% | 91.10% |
1920 | 72.000 | 5% | 92% |
1930 | 90.000 | 25% | 67% |
1966 | 122.634 | 46% | 52% |
1977 | 170.531 | 53% | 45% |
1992 | 222.741 | 64% | 34% |
2002 | 206.527 | 70.4% | 27.5% |
2011 | 196.367 | 68% | 23% |
Secundum censum 2002, assunt:
- Valachi: 145,295 (70.4%)
- Hungari: 56,830 (27.5%)
- Zingari: 2,466 (1.2%)
- Germani: 566 (0.3%)
- Slovaci: 477 (0.2%)
- Iudaei: 172
- Ucraini: 76
- Bulgari: 25
- Russi: 25
- Servi: 17
- Bohemi: 9
- Turcae: 9
Quartarii
[recensere | fontem recensere]Urbs comprehendit hos vicos, qui quartarii vocatur (Dacoromanice: cartiere):
- Centru Oradea (Medii Varadini)
- Vie (Vitis)
- Nufărul (Nymphaea)
- Rogerius
- Velenţa
- Cantemir
- Ioşia
Vehicula publica
[recensere | fontem recensere]Systema vehiculorum publicorum ab OTL administratur. Compositum est 3 traminum, et nonnullorum laophororum. Urbs tres stationes ferriviae habet: mediam, occidentalem, et orientalem. Occidentalis “Vest” in vico Ioşia est, et media “Oradea” in media urbe, prope vicum Vie.
Cives clari
[recensere | fontem recensere]Nati
[recensere | fontem recensere]- Nicolaus Olachus (1493 - 1563), archiepiscopus Strigonii
- Ianus Pannonius (1434 - 1473), poëta, episcopus, aulicus regis Hungarorum Matthiae Corvini
- Fridericus Schorr (1888 - 1953), cantor theatri lyrici Hunaricus
- Bruno Franciscus Straub (1914 - 1996), Hungariae praeses
- Ladislaus Ritli, rerum politicarum peritus
Alii
[recensere | fontem recensere]- Iohannes Vitez (1408 - 1472), archiepiscopus Strigonii annis 1445 - 1465
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Varadinum spectant. |
- Pagina officialis Varadini (Romanice)
- Bihor Online (Nuntii Biharenses interretiales)
De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.