Usura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
oeconomia
disserentibus

Euro banknotes.png

Usura sive faenus in rebus pecuniariis est pecunia quam debitor creditori praeter sortem solvere debet pro rata temporis portione et pro magnitudine pecuniae mutuae sumptae.

Vetus Testamentum usuram prohibet, ut ex his locis patet:

  • "si pecuniam mutauam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes", Liber Exodus, 22:25.
  • "non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem", Liber Deuteronomii, 23:19.

Aristoteles etiam usuram condemnat, "ipse pecuniam parit" dicens et "contra naturam" eam habens;

  • ευλογιτατα μισειται η οβολοστατικη δια το απ' αυτου του ωομισματος ειναι την κτησιν και ουκ εφ οπερ επορισθη. μεταβολια γαρ εγενετο χαριν, ο δε τοκος αυτο ποιειν πλεον. ωστε και μαλιστα παρα φυσιν ουτος των χρηματισμων εστιν. - Aristoteles "Politica" Liber I, III, 1258b.

Ius canonicum enim usuram prohibebit doctrina Pentateuchi causa.