Usor:Gualterius de Reptilibus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gualterius Vincentius Pintus Latine vocor.

Tradate (id est urbs in provincia Langobardica Baretiensi) pridie Calendas Februarias anno MMDCCXLIV (bis millesimo septingentesimo quadragesimo quarto) ab Urbe condita (anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo a Christo nato) natus sum, sed parentes mei ex Vigiliis urbe Apula (provincia Barulo-Andria-Tranensi) veniunt.

Solomni (urbs alia in provincia Baretii) a natu vivo sed in mea amata Apulia vivere vellem!

In lyceo classico linguis Latinae et Hispanicae et Theodiscae et Anglicae (pessima!) studeo

Adversarius linguae Anglicae sum ac fautor boni usus linguarum Latinae Barianae Italicae (tria corda, sicut Ennius).

Reptilia mihi intersunt itaque palaeontologus fieri volo ut reptilibus temporum antiquorum studeam et libros Latine de eis scribam (lingua Latina scientifica amplius utendo).


Paginae a me conditae vel meliores factae sunt[recensere | fontem recensere]