Uniones Cleopatrae reginae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Cleopatrae cena": Cleopatra margaritam in acetum immittens ab Iacobo Jordaens anno 1653 picta (Eremitagium Petropolitanum)
"Cleopatrae cena" a Gerardo Hoet saeculo XVIII ineunte picta
Cleopatra margaritam in acetum immittens ab Elisabetha Sirani medio saeculo XVII picta (Institutum Artium Flint)
Hortensiae Mancini effigies sub specie Cleopatrae a Iacobo Ferdinando Voet circa annum 1675 facta
"Cleopatrae cena" ab Ioanne Baptista Tiepolo annis 1746-1747 picta

Margaritas maximas duas sive uniones Cleopatra VII Aegypti regina a maioribus hereditate recepit, quarum unam in aceto dissolutam bibit dum iuxta M. Antonium vel cenat vel comissatur, alia autem, reginá mortuá, in duas partes divisa est quae ad auriculos statuae Veneris genitricis Romae affixae sunt. Historia margaritae a regina bibitae haud inter illas cenas in Cilicia celebratas anno 41 a.C.n. inserenda est, sed pro certo ante annum 32 quo Lucius Munatius Plancus, Antonio relicto, Romam abiit.

Historia a Plinio maiori in Naturali historia refertur:

Duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. Haec, cum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit una se cena centiens HS absumpturam. Cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. Ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. At illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri mensam secundam iussit. Ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit. Gerebat auribus cum maxime singulare illud et vere unicum naturae opus. Itaque expectante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. Iniecit alteri manum L. Plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine rato. Comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena (Plinius, Naturalis historia 9.119-121).

Eandem rem repetit Macrobius in Saturnaliis:

His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt. Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies. Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est. Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem sane coenam paravit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae adponebantur ex cotidianis opibus agnosceret. Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit: et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset. Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod Pantheum dicitur (Macrobius, Saturnalia 3.17.14-17).

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marleen B. Flory, "Pearls for Venus" in Historia vol. 37 (1988) pp. 498-504
  • Prudence J. Jones, "Cleopatra's Cocktail" in Classical World vol. 103 (2010) pp. 207-220
  • Berthold L. Ullman, "Cleopatra's Pearls" in Classical Journal vol. 52 (1957) pp. 193-201 Textus apud LacusCurtius

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.