Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Melburnia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Melburnia
Res apud Vicidata repertae:
Melburnia: insigne
Civitas: Australia
Numerus incolarum: 4 347 955±0
Zona horaria: UTC+10
Situs interretialis
Melburnia: situs

Melburnia[1][2] (Anglice: Melbourne) est urbs 3 800 000 incolarum in Australia meridionali et caput provinciae Victoriae. Praefectus urbis est Robertus Doyle. Sententia urbis, e Vergili Aeneide sumpta, est "Vires acquirit eundo".[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Despectus in urbem mense Decembri 2008

Urbem Iohannes Batman anno 1835 condidit. Anno 1837 nomen impositum est ad honorem Gulielmi Lamb vicecomitis II Melbourne, eo tempore primi ministri Britannici.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Universitas Melburniensis die 22 Ianuarii 1853 constituta est. Universitas La Trobeana in regione urbana Bundoora anno 1964 condita est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Urbi Melburniae clima est oceanicum temperatum per enumerationem Köppen–Geiger, aëre tam crebriter mutato ut incolae se stationes anni quattuor uno die patientes dicere soleant. Temperatura aëris minima mense Iulio 7° atque mensibus Ianuario et Februario 14.5°, maxima taliter inter 13.5° et 26° refertur, sed minima extrema usque hodie nota (die 21 Iulii 1869) −2.8°, maxima extrema (die 7 Februarii 2009) 46.4°; pluviis mensibus Martio et Iulio ad 47 mm tantum, mense Octobri 66 mm, toto anno usque ad 648 mm elevatis, sed in pago suburbano ad oppidum Gembrook non minus quam 1250 mm per annum; diebus pluviosis per annum fere 150 accidentibus, mense Februario 7, mensibus tam Iulio quam Augusto 16; humiditate relativa inter mensuras 47% et 63% reperta, horis solis fulgentis mense Iunio 108, mense Ianuario 279, per annum totum 2 191 repertis. Nives mediam Melburniam post annum 1986 usque adhuc non attinxerunt.[4] Procella ibi die 24 Novembris 2016 accidente, ventis fortissimis, homines quattuor asthmati mortui sunt propter pollen in pulmones inspiratum.[5]

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Datum Melburniae a.d. V Id. Mai.": vide hic
  2. Vb. adiect. "Melburnensis", cf. "Dioecesis Melburnensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); "Melburniensis", cf. Universitas Melburniensis; "Melbournensis", cf. nomina biologica Gerres melbournensis. Sigaloessa melbournensis etc.
  3. Textu originali "viresque adquirit eundo". Vergilius, Aeneis 4.175
  4. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
  5. Melissa Davey, "Three still in critical condition after Melbourne 'thunderstorm asthma'" in The Guardian (24 Novembris 2016)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bell, Agnes Paton (1965). Melbourne: John Batman's Village. Melburniae: Cassell Australia.
  • Boldrewood, Rolf (1896). Old Melbourne Memories. Londinii: Macmillan Textus apud archive.org
  • Briggs, John Joseph (1852). The History of Melbourne, in the County of Derby: Including Biographical Notices of the Coke, Melbourne, and Hardinge Families. Bemrose & Son.
  • Brown-May, Andrew; Swain, Shurlee (2005). The Encyclopedia of Melbourne. Melburniae: Cambridge University Press.
  • Carroll, Brian (1972). Melbourne: An Illustrated History. Lansdowne. ISBN 978-0-7018-0195-3.
  • Collins, Jock; Mondello, Letizia; Breheney, John; Childs, Tim (1990). Cosmopolitan Melbourne. Explore the world in one city. Rhodes Novae Cambriae Australis: Big Box Publishing. ISBN 978-0-9579624-0-8.
  • Coote, Maree (2003). The Melbourne Book: A History of Now. Melburniae: Melbournestyle Books
  • Lewis, Miles Bannatyne; Goad, Philip; Mayne, Alan (1994). Melbourne: The City's History and Development. 2a ed. Melburniae: City of Melbourne. ISBN 978-0-949624-71-0.
  • Newnham, William Henry (1956). Melbourne: The Biography of a City. F. W. Cheshire. LCCN 57032585.
  • O'Hanlon, Seamus; Luckins, Tanja, edd. (2005). Go! Melbourne. Melbourne in the Sixties. Beaconsfield Victoriae: Melbourne Publishing Group. ISBN 978-0-9757802-0-6.
  • Priestley, Susan (1995). South Melbourne: A History. Melburniae: Melbourne University Press. ISBN 978-0-522-84664-5.
  • Tout-Smith, Deborah, ed. (2009). Melbourne: A city of stories. Melburniae: Museum Victoria. ISBN 978-0-9803813-7-5

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Melburniam spectant.