Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pantheum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Facies Panthei
Partes interiores Panthei
Adumbratio desuper in Pantheum

Pantheum,[1] Latinitate medii aevi etiam Pantheon[2] (Graece Πάνθειον), est clarissimum aedificium, quod Romae Campo Martio remanet in usu continuo ex antiquitate. Ab Agrippa consule anno 27 a.C.n. aedificatum, deinde incendio anno 80 consumptum, postea ab Hadriano anno 125 restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum sine supplementis convexum.

Primum ad omnes deos consecratum, Phocas I, imperator Romanorum Constantinopolitanus, aedificium papae Bonifacio IV anno 609 dedit, quod in ecclesiam Christianam nomine Sancta Maria ad Martyres mox conversum est. Post saeculum XV aedificium quoque sicut sepulcrum adhibebatur, ubi Raphael Sanctius Urbinas et Hannibal Carracci pictores, Archangelus Corelli compositor, et Balthasar Perutius architectus sepulti sunt.

Aedificium[recensere | fontem recensere]

Pronaos[recensere | fontem recensere]

Pronaos est vestibulum ante portas Panthei. Est spatium columnatus, octastylos, cum columnis monolithis ex granite Aegyptiaco factis, atque cum capitellis marmoreis, ordine Corinthio. Inscriptio zophori ita legitur:

M·AGRIPPA·L·F·COS·TERTIVM·FECIT

Id est: Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit.

Cella[recensere | fontem recensere]

Cella templi fani rotunda est, cui dei adesse putabantur et ritus fiebant. Solum marmoreum est cum variegatorum colorum pavimento.

Convexum[recensere | fontem recensere]

Convexum est tectura Panthei. Factum est opere caementicio. Oculus in culmine est vacuum spatium, per quod solis lux in templum pervenit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plin., Naturalis Historia 36.38.4: "Agrippae Pantheum decoravit Diogenes Atheniensis".
  2. De mirabilibus urbis Romae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pantheum Agrippae spectant.