Cleopatrae cena (Tiepolo)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Cleopatrae cena

"Cleopatrae cena" ab Ioanne Baptista Tiepolo annis 1743-1744 picta (Pinacotheca Nationalis Victoriae in urbe Melburnia)
"Cleopatrae cena" ab Ioanne Baptista Tiepolo annis 1746-1747 picta
"Cleopatrae cena" post Ioannem Baptistam Tiepolo a Francisco Martino Kuen anno fere 1771 picta

"Cleopatrae cena", illud scilicet convivium quod regina Aegypti Cleopatra VII Marco Antonio annis 30 a.C.n. obtulit margaritamque in aceto dissolutam bibit, bis pinxit Ioannes Baptista Tiepolo. Pictura prima est tabula annis 1743-1744 confecta, olim in Eremitagio Petropolitano, ab anno 1933 apud Pinacotheca Nationalis Victoriae Melburniae in urbe Australiae monstrata est. Altera est pictura muralis annis 1746-1747 confecta. Pictura in Palatio Labia Venetiis videtur iuxta aliam quae Antonii et Cleopatrae concursum depingit. Eandem cenam prius Gerardus de Lairesse et Gerardus Hoet, alii posterius depinxerunt.

Fontes principales, quibus usus est pictor, fuerunt Plutarchi "Vita Marci Antonii" a Iacobo Amyot Francogallice anno 1559 versa (ubi cenas anno 41 a.C.n. Antonio a Cleopatra oblatas narrantur)[1] et praesertim Plinii maioris Naturalis historia qui anecdoton margaritarum refert.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marleen B. Flory, "Pearls for Venus" in Historia vol. 37 (1988) pp. 498-504
  • Prudence J. Jones, "Cleopatra's Cocktail" in Classical World vol. 103 (2010) pp. 207-220
  • Berthold L. Ullman, "Cleopatra's Pearls" in Classical Journal vol. 52 (1957) pp. 193-201 Textus apud LacusCurtius

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.