Roman numeral 10000 CC DD.svg

Tyros

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tyros
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Libanus
Locus: 33°16′0″N 35°12′0″E
Numerus incolarum: 135 204
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Geographia

Superficies: 4 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Algeria, Dezful, Malaca, Perpinianum, Tunes, Perpignan Méditerranée Métropole
Palaestra Romana

Tyros,[1] sive Tyrus (Arabice صور Ṣūr, Phoenicie: 𐤑𐤅𐤓 Ṣur, Hebraice צֹר vel צוֹר Tsôr, Graece Τύρος), est urbs Libani circiter 130 000 incolarum. Fuit insula in regione Libani quam Alexander ille Magnus coniunxit cum terra continenti faciens pontem maximum lapidibus et lignis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tyros est urbs antiquissima a Phoenicibus condita, e qua Dido regina, mortuo Sichaeo marito manu fratris sui, saeculo circa 12 a. Ch. ad litora Africae aufugisse dicebatur et Carthaginem condidisse, ubi, cum Aeneam e Troia profugum hospitio donasset eiusque amore, opere Veneris eiusque filii, Cupidinis, capta esset, ab eodem, qui Iove imperante ad Italicam oram urbem, unde originem captura esset Roma, conditum ibat, relicta, rogum funebrem sponte construxit et ascendit seseque in gladium ipsius Aeneae proiciens mortem voluntariam conscivit. Quam rem Romani postea causam putabant — vel putare praetendebant — irae atque inimicitiarum Carthaginiensium, quibuscum tribus bellis decertaverunt, dum Carthaginem funditus everterunt. Per tot saecula urbi Tyro Carthaginienses ut metropoli suae honores tribuebant communibusque deis immolabant. Ipsam urbem Tyrum Romani anno 193 igni vastaverunt et anno 198 caput provinciae Syriae Phoenices fecerunt.

Tyrii prosperitatem e navibus et nautarum sollertia, necnon e vestibus purpura tinctis (nam hoc genere concharum proximum litus abundabat) semper traxerunt. Itaque quamquam saepe terrae motibus convulsa et ab Alexandro Magno vi expugnata et direpta civitas semper ita valuit ut reviresceret. Et potentiam suam maxime ostendit dum longinquas et pollentes colonias deducit, inter quas clarissimae fuerunt Carthago et Gades, ad oceanum Atlanticum extra Columnas Herculis positae. Praecipuus deus ab incolis colebatur 'Hercules', id est Melqart.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic saepius apud scriptores antiquos, e.g. Publius Vergilius Maro, Aeneis 4.670.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Strabo, Geographica XVI.2.22-24

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nina Jidéjian, Tyre through the ages. Beryti: Dar al-Mchreq, 1969

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tyrum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 33°16′0″N 35°12′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия
  • De Tyro in lexico Lewis et Short, Smith's, Harper's et Perseus