Tiara
Tiara (f.) vel (rarius) tiaras[1] (m.) est capitis tegimen quod praecipue cylindri formam refert. Apud eas quae Mesopotamiam incoluerunt gentes ac praesertim apud Persas antiquos in usu fuit. Tiara quae recta dicitur in regale crevit insigne apud populos orientales, donec ab Medio Aevo etiam papae potestatem significare coepisset. Tiara nonnumquam perperam apici (Graece κυρβασία) aequata est.
De etymologia
[recensere | fontem recensere]Vocabulum tiarae, ab Attica Graeci sermonis dialecto (ubi τιάρα dicitur, cum Ionice τιήρη) in Latinam linguam mutuatum, originem ex sermone quodam Asiatico trahit, quamquam, unde sit, parum liquet. Bis omnino ausus est Augustus Fick hoc vocabulum etymologice explanare. Primum enim dixit tiaram a radice Protoindoeuropaea tu- 'tumescere' esse ortam, ad tutulum provocans, cuius primam syllabam hac in radice consistere (*tu-tul-; cf. Gr. τύλος /tu-lo-s/ 'callum') cogitavit.[2] Cum tamen haec etymologia ab aequalibus repudiaretur, alteram decem annis post invenit. Proposuit enim cognationem tiarae cum Pers.ant. تاره (civara) (= Sanscr. civará-) 'mendicorum vestis'.[3] Cum huic quoque etymologiae, quippe quae incertum per incertius explanet, renuntiatum sit ab omnibus doctis, satis est ignorantiam confiteri. Veri simillimum quidem est priscum quoddam vocabulum Persicum aut Phrygium in tiara delitescere, sed nihil certi ultro de hac re dicere quemus.[4]
Tiara apud Persas antiquos
[recensere | fontem recensere]Ex fontibus antiquissimis potissimum Persas cognovimus tiara usos esse tegimine capitis. Duo fuerunt genera tiararum: vulgarem dicimus tiaram et rectam. Illa, laxa (ἀπαγής) ad frontem prolabens,[5] ab omnibus fere tanto gerebatur opere, ut Herodotus occisorum calvarias Persarum et Aegyptiorum comparans diceret Persis tam esse tenues calvarias, ut lapidis ictu facile frangerentur, quod capite semper tiara tecto viverent.[6] Tiara autem recta (τιάρα ὀρθή) regium erat insigne.[7]
Tiara recta est species, quae posteritati maximi momenti praebuit tiararum exemplar. Ex textili (coacto) aut pelle effici et ad cylindri formam redigi solebat. Apud Persas tiarae sursum versus erectae praecipue truncae erant, ita ut tamquam cylindrus capite gereretur, qui variis modis erat ornatus.[8] Tiara dentata dentibus scalptis erat instructa. Saepe dentes late inter se distabant, ita ut paene coronae figuram referret mediaevalis regis. Pinnata autem dici potest, si pinnulas summae tiarae circumpositas habebat.[9] Erant etiam tiarae ad buccas tegendas factae.[10] Nonnumquam auro et gemmis ornatae erant, sicut Darii tiara "phalerata" ab Aeschylo breviter commemorata.[11] Saepe quoque tiarae diademate vel fascia erant circumligatae.[12]
-
Tiara dentata. Rex Sapor I de imperatore Valeriano supplici triumphans. Caelamen in Naqsh-e Rustam repertum.
-
Tiara pinnata regio capiti sphingis superposita. Toreuma in pariete latericio domus Darii Susianae anno fere 510 a.C.n. caelatum.
-
Darius I tiaram capite gerens (cf. Aesch. Persae 661).
Tiara apud alias gentes
[recensere | fontem recensere]Apud Hesychium tiaram comperimus eandem esse ac cyrbasiam; porro scribit: "ea vero Persarum reges utebantur recta, duces autem inclinata".[13] Haec aequatio creberrima est apud lexicographos antiquos, qui partim saltem de Aristophaneo dependere ioco videntur, quo galli paleam cum capitis tegimine regis Persarum comparat.[14] Galli enim paleam appellat cyrbasiam rectam. Dubium non est, quin regiae adludat tiarae. Attamen potius negandum est Aristophanem diserte dicere cyrbasiam vere eandem esse rem ac tiaram. Immo, non abest suspicio, quin hac voce barbariam Persarum exprimere voluerit. Herodotus enim testimonium affert, ex quo concludere possumus cyrbasiam non solum semper rectam sed etiam – regiae dissimiliter tiarae – praeacutam vel apicatam fuisse. Exercitum Xerxis I libro VII Historiarum recensens ex multis denis gentium coactum, inter alias numerat:
- Persas, qui tiaras flaccidas capite gerebant;[15]
- Sacas, qui cyrbasias rectas rigidasque (denique apices) capite gerebant.[16]
Altero loco Herodotus, cum Aristagoram, Mileti tyrannum, facit regi Cleomeni I Persarum catervas describentem, vocabulo utitur cyrbasiae: "Proelium committunt bracas habentes ac cyrbasias capitibus impositas."[17] Quoniam Persarum copiae ex multis gentibus constabant, nihil est quamobrem cyrbasia hoc loco diserte Persarum tiaram significet.[18] Immo, Dionysius Halicarnassensis, cum de Saliorum institutis disserit, quam planissime dicit apices, pilleos altos in coni formam redactos, a Graecis cyrbasias appellari.[19]
Constat alias quoque gentes tiara esse usas: Armenos dicimus ac Assyros[20] nec non alias gentes quae Mesopotamiam incoluerunt.
-
Cyrbasia regis Sacarum apicatorum (Sakā tigraxaudā).
Tiara papae
[recensere | fontem recensere]Tiara papalis sive triregnum est triplex corona paparum. Mitra, insigne episcopale liturgicum, plerumque geritur a papis. Tiara autem est insigne potestatis papae quod adhibetur tantum in occasionibus sollemnibus (praecipue in ritu incoronationis papae) et nunc quasi evanuit, nisi in stemmate sigilloque Sanctae Sedis necnon tanquam ornamentum quod statuae ahereae Sancti Petri in basilica Vaticana die 29 Iunii quotannis imponitur.
Tiara est quasi galea alta, argentea, cum tribus diadematibus aureis superpositis. Apex triregni est globus aureus cum cruce. Habet retro, sicut mitra, duas infulas fimbriatas cruce signatas.
Significatus
[recensere | fontem recensere]Tres coronae significant triplicem spiritualem papae potestatem:
- Potestas sacri Ordinis (quo papa Vicarius Christi et Successor Petri dicitur)
- Postestas iurisdictionis (de potestate clavium, ligandi et religandi, et in caelo et in terra, deducta)
- Postestas magisterii (cum infallibilitate pontificali)
Antea, significatio erat magis temporalis vel politica. Traditionalis designatio trium potestatum Papae est:
- Pater Regum
- Regens mundi
- Vicarius Christi
Sunt etiam aliae interpretationes. Altera refert ad triplicem ecclesiam (militantem in orbe terrarum, patientem in Purgatorio, gloriosam in caelo). Altera refert ad papam tanquam sacerdotem (episcopum Romae), regem (caput Status), et doctorem (magisterium infallibile) vel tanquam summum sacerdotem, magnum iudicem, unicum Christianorum legislatorem.
Historia brevis
[recensere | fontem recensere]- 1130: corona additur galeae papali, ad exprimendam potestatem regalem papae super patrimonium Petri.
- 1301: Bonifacius VIII addit secundam coronam ad exprimendam supereminentiam spiritualem eius auctoritatis super civiles auctoritates.
- 1342: Benedictus XII addit tertiam coronam, ad exprimendam moralem papae auctoritatem super omnes reges terrae.
- Paulus VI ultimus papa erat qui tiaram portavit. Anno 1964, tiaram suam in auctione vendidit.
- Ioannes Paulus I primus papa erat qui tiara et ritu "Sic transit gloria mundi" non coronatus est. Valde recte, quia potestas iurisdictionis papae non provenit de incoronatione, sed ipso facto de acceptatione electionis a conclavo. Alia caerimonia tantum symbolica sunt.
- 1981: Ioannes Paulus II tiaram a fidelibus Hungaris accepit, tamen publice numquam ea ornatus apparuit.[21]
- Benedictus XVI fuit primus papa cuius stemma vel signum non a tiara coronatus erat, sed a mitria. Quae mitria autem argentea est cum tribus fascis aureis, in media parte recte legatis. Hoc exprimit permanentia symbolorum tiarae: unitas potestatum ordinis, iurisdictionis, et magisterii in una eadem persona. Benedictus XVI ipse a fidelibus Hungaris tiaram plurimis gemmis exornata atque mirabili factura recepit, attamen in huius capite numquam imposita fuit.
Tiara in stemmate et sigillo Sanctae Sedis manet, sicut etiam in paramenta? a pontifice sumpta.
De tiara et diademate ferme idem significantibus
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Seneca, Thyestes 663.
- ↑ Augustus Fick, Die ehemalige Spracheinheit der Indogermanen Europas [Göttingen, 1873], 415.
- ↑ A. Fick, Bezzenbergers Beiträge zur Kunde der indogermanischen Sprachen 7, 1883/4, 331.
- ↑ Sin autem "philologiae interretiali" incumbimus, facillime uni insuper etymologiae occursamus: tiaram ab Persico vocabulo تاره tara pervenisse. Fonte huius etymologiae nusquam indicato nequemus aestimare, qua argumentatione mutatio ta... > tia... insolitissima defendatur. Praeterea nusquam, quid significet tara, indicatur. Teste Alberto Forbiger (Xenophon's Anabasis [Stuttgart: Krais & Hofmann, 1860], 65 n. 5), apud Persas hodiernos tara est appellatio pillei nationalis. Quod si ita est, nonne potius ex tara et tiara coniectemus formam Pers.ant. *tiārā?
- ↑ Herodotus 7.61; Scholia Aristophanea, ad Aves 487.
- ↑ Herodotus 3.12.4 σκιητροφέουσι ἐξ ἀρχῆς πίλους τιάρας φορέοντες ('umbra aluntur ab initio pilleos tiarae gerentes').
- ↑ Xenophon, Anabasis 2.5.23 τὴν μὲν γὰρ ἐπὶ τῇ κεφαλῇ τιάραν βασιλεῖ μόνῳ ἔξεστιν ὀρθὴν ἔχειν ('capiti enim superpositam tiaram regi soli licet rectam habere'); Seneca, De beneficiis 6.31.12 rectam capite tiaram gerens; id solum datum regibus.
- ↑ De variis apud Persas ornandi modis disserit Schoppa (1933), quos breviter enumerat Sirch (1974: 788).
- ↑ Schoppa (1933: 56-57).
- ↑ Schoppa (1933: 58).
- ↑ Aeschylus, Persae 661 βασιλείου τιάρας φάλαρον πιφαύσκων ('regiae tiarae phaleras ostendens').
- ↑ Xenophon, Cyropaedia 8.3.13 [Cyrus] εἶχε δὲ καὶ διάδημα περὶ τιάρᾳ ('habebat enim fasciam circum tiaram'). Curtius Rufus (6.6.4) dicit Cyri purpureum fuisse diadema albo distinctum.
- ↑ Hesychius (s.v. τιάρα) ἡ λεγομένη κυρβασία. ταύτῃ δὲ οἱ Πέρσαι βασιλεῖς μόνοι ἐχρῶντο ὀρθῇ· οἱ δὲ στρατηγοὶ ὑποκεκλιμένῃ.
- ↑ Aristophanes, Aves 486-487: Διὰ ταῦτ᾿ ἄρ᾿ ἔχων καὶ νῦν ὥσπερ βασιλεὺς ὁ μέγας διαβάσκει / ἐπὶ τῆς κεφαλῆς τὴν κυρβασίαν τῶν όρνίθων μόνος ὀρθήν ('ideo enim etiamnunc tamquam rex magnus incedit [sc. gallus] unus de avibus gerens capite cyrbasiam rectam').
- ↑ Herodotus, Hist. 7.61.1 Πέρσαι . . . περὶ μὲν τῇσι κεφαλῇσι εἶχον τιάρας καλεομένους πίλους ἀπαγέας ('Persae . . . capitibus impositos habebant pilleos flaccidos, quos appellabant tiaras').
- ↑ Herodotus, Hist. 7.64.2 Σάκαι δὲ οἱ Σκύθαι περὶ μὲν τῇσι κεφαλῇσι κυρβασίας ἐς ὀξὺ ἀπηγμένας ὀρθὰς εἶχον πεπηγυίας ('Sacae Scythici capitibus impositas habebant cyrbasias praeacutas rectas rigidas').
- ↑ Herodotus, Hist. 5.49.3 ἀναξυρίδας δὲ ἔχοντες ἔρχονται ἐς τὰς μάχας καὶ κυρβασίας ἐπὶ τῇσι κεφαλῇσι.
- ↑ Milan Grošelj (Živa antika 4, 1954, 172) cogitavit vocabulum κυρβασία fuisse ab Hetthaeorum voce kurpiši- mutuatum, quae galeam quandam significavit.
- ↑ Dionysius Halicarnassensis, Antiquitates Romanae 2.70.2.
- ↑ Tiara Sardanapali, regis Assyriorum.
- ↑ Tiara Hungarica Papae Ioannis Pauli II.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Schoppa, Helmut. 1933. Die Darstellung der Perser in der griechischen Kunst bis zum Beginn des Hellenismus. Diss. Heidelberg.
- Sirch, Bernhard & Hinz, Walther. 1974. Tiara. RE Supplementband XIV 786-796 (Sirch: 786-794; Hinz: 794-796).
- Sirch, Bernhard. 1975. Der Ursprung der bischöflichen Mitra und päpstlichen Tiara. St. Ottilien: Eos Verlag. Kirchengeschichtliche Quellen & Studien, VIII.