Thomas Hardie Chalmers

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thomas Hardie Chalmers iuvenis.

Thomas Hardie Chalmers (20 Octobris 188411 Iunii 1966) fuit cantor operaticus et histrio Americanus. Natus est in Urbe Novo Eboraci, filius Thomas Hardie et Sophiae Amanda (De Bann) Chalmers. Anno 1909, Florentiam navigavit ut artem canendi cum Vincentio Lombardi disceret et partes in opera primum egit Maio 1911 Fori Sempronii ut Marcello in La bohème. Post sectionem faucium, histrio in ludis scaenicis et pelliculis factus est.[1] Inter eius bene res gestas fuerunt nonnullae personae in theatro Broadway actae: personas creavit Landolfo in Ludovici Pirandello The Living Mask (Henry IV), 1924; Doctorem Schindler in Arthuri Schnitzler The Call of Life (Der Ruf des Lebens), 1925; Capitaneum Adam Brant in Eugenii O'Neill Mourning Becomes Electra, 1931; Ben Loman in Arthuri Miller Death of a Salesman, 1949; et Richard Bravo in Maxwell Anderson The Bad Seed, 1954. Sua vox narrator audiri potest in The Plow That Broke the Plains (1936) et The River (1938), pelliculis documentariis a Pare Lorentz factis, musica Vergilii Thomson praeditis.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thompson 1937:246.
  2. Barnouw 1993:116–120.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]