Pare Lorentz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pare Lorentz (11 Decembris 19054 Martii 1992) fuit moderator cinematographicus Americanus et scriptor qui praecipue pelliculis de Pactione Nova innotuit. Natus Leonard MacTaggart Lorentz in oppido Clarksburg Virginiae Occidentalis, in Collegio Wesleyano Virginiae Occidentalis et Universitate Virginiae Occidentalis eruditus, Lorentz iuvenis iudex pellicularum Novi Eboraci et Ruscisilvae Californiae pellicularum censurae in industria contradixit.

Lorentz, pellicularum documentariarum fabricator Magnae Depressionis Oeconomicae maximi momenti, efficienter suasit gubernationem Civitatum Foederatarum pelliculas documentarias sustinere debere.[1] Fabricator pellicularum pro Corpore Aerio Exercitatus Civitatum Foederatarum per bellum mundanum formidabile meruit, cum faceret pelliculas technicas, documentationem incursionum missilibus dirumpentibus concutientium, crudasque atrocum facinorum Nazisticorum pelliculas edens pro pellicula eruditionis causa de iudiciis Norimbergensibus. Lorentz nihilominus ut videtur fabricator pellicularum FDR notus erit.[1]

Pare Lorentz Film Festival Societatis Documentariae Internationalis ex eo appellatur.

Selectus pellicularum index[recensere | fontem recensere]

Nonnullae ex his pelliculis videri possunt in interrete in Bibliotheca Pellicularum Medii Pare Lorentz.[2]

Opera litterarum[recensere | fontem recensere]

  • Ernst, Morris Leopold, et Pare Lorentz. 1929, 1970. Censored: the private life of the movie. Novi Eboraci: J Cape and H. Smith.
  • Lorentz, Pare. 1934. The Roosevelt year: a photographic record. Novi Eboraci: Funk & Wagnalls Co. ISBN 1845554.
  • Lorentz, Pare. 1938. The River. Novi Eboraci: Stackpole Sons. ISBN 1845554.
  • Lorentz, Pare. 1975. Lorentz on film: movies 1927 to 1941. Novi Eboraci: Hopkinson and Blake. ISBN 978-0-911974-10-2.
  • Lorentz, Pare. 1992. FDR's moviemaker: memoirs & scripts. Reno Nivatae: University of Nevada Press. ISBN 978-0-87417-186-0.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Great Depression, the Movies of Pre-Code Hollywood (Filmreference.com, 2011)
  2. Pare Lorentz Film Library (Pare Lorentz Center).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Handman, Gary. N.d. Pare Lorentz: A Bbibliography of Materials in the UC Berkeley Library. Berkeleiae: University of California, Berkeley, Library.
  • Hogan, Kathleen M. 1998. Reaping the Golden Harvest: Pare Lorentz, Poet and Filmmaker. Propositum in American Studies, Universitas Virginiae.
  • Meyer, Michael J. 2005. Pare Lorentz. In A John Steinbeck Encyclopedia, ed. Brian Railsback et Michael J. Meyer. Westport Connecticutae: Greenwood Press.
  • Renshaw, Patrick. 1992. Pare Lorentz. The Independent, 20 Martii.
  • Snyder, Robert L. 1966. Pare Lorentz and the documentary film. Norman Oklahomae: University of Oklahoma Press.

Videographia[recensere | fontem recensere]

  • Lorentz, Pare, Vergilius Thomson, Thomas Chalmers, Louis Gruenberg, Myron McCormick, Storris Haynes, Will Geer, et al. 2000. The films of Pare Lorentz. Angelopoli: International Documentary Association. DVD. OCLC 526749000.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]