The Plow That Broke the Plains

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

The Plow That Broke the Plains ('Aratrum quod campos latentis effregit') est brevis pellicula documentaria anni 1936, quae mutationes monstrat regionis Magnarum Planitierum Civitatum Foederatarum et Canadae cum agricultura effrenata Pateram Pulvis produceret. Pellicula a Pare Lorentz scripta et directa est, cum cinematographia a Leone Hurwitz, Radulpho Steiner, Paulo Strand, Paulo Ivano facta. Argumentum a Thoma Hardie Chalmers, histrione et baritono Americano, narratum est. Pellicula anno 1999, ob eius "significationem culturalem, historicam, vel aestheticam,"[1] a Bibliotheca Congressionali selecta est ut in Tabulis Pellicularum Nationali Civitatum Foederatarum conservaretur.

Soni[recensere | fontem recensere]

Lorentz operam pelliculae dedit cum Vergilio Thomson compositore, qui studii Lorentziani musicae vulgaris particeps fuit, qua pro causa multa carmina vulgaria sonis adiecit, cum aliis generibus musicae popularis et religiosae. Thomson quandam suite symphonicam ex prima partitura composuit, quae acta et in discis grammophonicis impressa est. Prima impressio discophonica facta est in RCA phonodiscis 78 anno 1946 ab Orchestra Symphonica Craterae Ruscisilvae nuper formata sub Leopoldo Stokowski, conditore et primo adductore. Una ex primis impressionibus stereophonicis facta est pro Vanguard Records anno 1961, Leopoldo Stokowski Symphoniam Aeriam, orchestram radiophonicam hoc tempore conducente. Primum LP Vanguard et eius retractio CD etiam suite comprehendit ex partitura Thomsoniana The River, alius documentarii a Lorentz facti.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "culturally, historically, or aesthetically significant."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]