Taurobolium

E Vicipaedia
Ara taurobolica Lugdunensis.

Taurobolium tempore imperii Romani erat sacrificium tauri Cybelae Attidique ab archigallo et sacerdotibus eius peractum. Genitalia ("vires") victimae eximebantur et deae consecrabantur. Genus quoddam initii etiam erat taurobolium et in memoriam facti tauroboliati - sic enim appellabantur qui taurobolium perceperant- aras inscriptas ponere consecrareque solebant. Tales arae non tantum Romae in fundamentis basilicae Sancti Petri (quae inaedificata est in ipso loco quo antiquum Phrygianum steterat) sed etiam passim in provinciis occidentalibus -exempli gratia Lactorae et Lugduni in Gallia- plurimae ab archaeologis repertae sunt[1].

De etymologia et historia appellationis[recensere | fontem recensere]

Taurobolium est nomen Graecum compositum ex tauro et βόλος (verbum : βάλλειν), quem latine interpretari possumus "iactum", id est iactum plagarum vel laquei in praedam. Etenim in inscriptione Pergamensi secundi saeculi a.C.n. taurobolium videtur significasse genus quoddam venationis lusoriae, qua iuvenes tauros laqueis captare conantur, qui postea immolantur[2]. In Italia hoc nomen primum legitur in inscriptione Puteolis reperta et ad annum 134 p.C. relata ; quae ad cultum deae Caelestis pertinet, quae fortasse eadem fuit atque Tanit Carthaginiensis. Ab anno vero 160 (quo anno prima mentio servata de taurobolio in cultu Cybelae facta est) usque ad annum 395 haec appellatio nisi in monumentis cultus Magnae Matris non legitur. Nec in hoc taurobolio ulla vestigia venationis permanent, sed de mero sacrificio, ut videtur, agitur.

De coniecturis eruditorum hominum[recensere | fontem recensere]

Taurobolium. Imago incisa circa 1780 secundum Prudentii carmen.

Hunc ritum male novimus : itaque multa ac dissona coniecerunt eruditi et historici religionum, quorum alteri testimonia Christianorum auctorum sequuntur (in primis Prudentii), alteri aspernantur tamquam odio paganorum in peius detorta : apud Prudentium enim taurobolium velut baptismum sanguineum (et diabolicum) repraesentatur. Qui hoc sacrificium Matri deorum dedicat in fossam descendit ita ut per cratem aspergatur cruore supra immolati tauri. E quo sanguine purificationem quandam renovationemque sibi sperat.

De duabus tantum e plurimis coniecturis infra loquemur :

An taurobolium castrationi substitutum sit?[recensere | fontem recensere]

Sacerdotes Cybelae eunuchi erant, qui Galli vocabantur. Tempore Romanorum imperatorum dux eorum, archigallus dictus, civis Romanus est cui eunuchum fieri non licet. Itaque nonnulli docti homines coniecerunt, quoniam genitalia sua deae consecrare archigallus non iam poterat, ideo genitalia tauri in illorum locum substituta esse, quae ratio fuisset taurobolii tunc instituti. Alii contra dicunt respondentes ita fieri non potuisse, quia persaepe feminae sunt quae taurobolia dedicant et percipiunt. Nec tamen haec responsio rem decidit : nam iam a principio, tam Romae quam Pessinunte, par sacerdotum, mas et femina[3], cultum Magnae Matris curabant. Si sacerdos mas sese ipse castrabat, quo ritu femina sese deae suae consecrarit, nescimus. Fortasse, ut quae genitalia sua offerre nequibat, iamdudum vires tauri Cybelae offerre solebat, quod tunc temporis imitari coepisset et archigallus mas. Non liquet.

An per tempora taurobolium mutationes acceperit?[recensere | fontem recensere]

Robertus Duthoy, qui verba variis temporibus in inscriptionibus usitata accurate ac studiose recensuit, coniecturam proposuit tamquam tria tempora in taurobolio explicando distinguenda essent :

  • primo ab anno circiter 160 usque ad annos 225/230 de mero sacrificio agitur, quod "pro salute" imperatoris et imperii, vel etiam nonnumquam dedicantis perficitur. Tum dedicans "facit" taurobolium.
  • sequitur tempus medium usque ad quartum saeculum. Tunc additur ritus traditionis : sacerdos tradit et dedicans "accipit" taurobolium. Duthoy putat vas plenum sanguinis, qui "cernus" in aris vocatur, sic traditum esse.
  • Ultimo secunda parte quarti saeculi taurobolium ita perficitur ut a Prudentio in carmine describitur. Tum dedicans "percipit" taurobolium et tauroboliatus est. Pagani enim nonnulla ab adversariis Christianis mutuati essent et taurobolium lustratio quaedam et renovatio, baptismo quodam modo similis, facta est

Quamvis Roberti Duthoy coniectura veri similis videri possit, tamen nec certa nec documentis satis probata est[4]. Nec enim probabilem rationem reddit cur iam ab initio taurobolia per plures dies, pervigilio[5] facto, durasse videantur, nec cur tam dispendiosis aris memoria eventus servata sit. Plurimi tauri Iovi Optimo Maximo immolabantur nec quotienscumque arae dicabantur.

Sed haec hactenus : novi fontes desiderantur ad plura cognoscenda.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In Italia Antii, Augustae Taurinorum, Beneventi, Brundisii, Fori Popilii, Formiis, Gabiis, Lavinii, Ostiae, Rufris, Teate Marrucinorum. In Gallia Albae Helviorum, Arausione, Burdigalae, Coloniae Reiorum, Deae Augustae Vocontiorum, Divoduri, Lactorae, Lugduni, Narbone, Tegnae, Valentiae, Vasione, Vesuli, Vesunnae, Vintii. In Hispania Cordubae, Emeritae Augustae, Ossonobae, Pace Iulia. In Africa Carthagine, Dianae Veteranorum, Mactare, Milae, Thibile, Tipasae.
  2. Duthoy 122-125.
  3. Dion. Hal. Ant Rom. II,19,4.
  4. Opinionem contrariam profert Robertus Turcan in commentario ad Firmicum Maternum XXVII,8. Qui textus testari videtur iam prima parte quarti saeculi aspersionem sanguinis in tauroboio fuisse.
  5. Graece mesonuctium vel pannuchium dictum : CIL 13, 1751) = CCCA V,386. Confer CIL 12, 1782) = Dessau 04130.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Litterarii[recensere | fontem recensere]

Epigraphici[recensere | fontem recensere]

  • Robertus Duthoy, The taurobolium : its evolution and terminology, Lugduni Batavorum, E.J.Brill, 1969. (Etudes préliminaires aux religions orientales dans l'Empire romain  ; t.10).
  • Aemilius Espérandieu, Inscriptions antiques de Lectoure, 1892.
  • M. J. Vermaseren, Corpus Cultus Cybelae Attidisque, Lugduni Batavorum, E.J. Brill, 1977-1989 (septem voluminibus). ISBN 9004053999. (Etudes préliminaires aux religions orientales dans l'Empire romain ; t.50).
  • CIL 6, 510 = Dessau 4152, CIL 6, 736, CIL 6, 512 AE 1945|55, AE 1955|180.

Nexus interni