Iulius Firmicus Maternus

E Vicipaedia

Iulius Firmicus Maternus est scriptor Latinus qui prima parte quarti saeculi floruit. Syracusanum se ipsum dicit sed quo anno vel quo loco natus mortuusque sit nescimus. Duo opera eius exstant :

  • octo libri Matheseos circa 335 scripti in quibus de astrologia et genethlialogia disputat secundum doctrinam neoplatonicam. Nondum Christianus erat. Hoc opus senatori Egnatio Lolliano dedicatum est.
  • De errore profanarum religionum liber uno manuscripto sedecimo saeculo invento servatus. In quo libro circa 345 scripto, iam Christianus factus, vehementer in ritus mysteriaque religionum orientalium invehitur, quae tunc temporis in Imperio Romano florebant atque Christianismum aemulabantur. Hoc opus imperatoribus Constanti et Constantio II, filiis Constantini Magni, dedicatum est, quos auctor rogabat ut paganos cultus et templa omnino tollere vellent, recuperandi contemptus quem senatores in Republica ad Hellenizationem Romanae religionis et humanitatis tempora habebant (Quintus Fabius Maximus notissimi contra Hellenizationem, cum maximi defensores essent Gens Cornelia).

Crater Firmicus in luna ex eius nomine appellatur, quia astrorum studio operam dederat. Sed a Christianis auctoribus posterioribus vel ignoratus vel neglectus est.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Princeps[recensere | fontem recensere]

Recentiores[recensere | fontem recensere]

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!