Systema consignationum status civilis

E Vicipaedia
Aedificium magistratus consignationum status civilis Astrachani.
Aedificium tabulariae Enniskillen(en) in oppido.

Systema consignationum status civilis[1] est via et ratio, qua civitas vel auctoritas inferior sicut commune partus, natus, nuptias, obitus et nonnusquam alios eventus in libros, vel hodie saepe in datorum repositoria, refert, quae diligenter secureque asserventur.

Quia systema consignationum statu civili hominum in litteris attestatur, etiam alia indicia, sicut nomina vel parentes hominis in tabulas referuntur vel serius adnotantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cum matrimonium civile iam antea in Batavia concessum esset, consignationes civiles partuum, nuptiarum ac obituum systematice primum in Francia tempore Rerum novarum Francicarum efficiebantur (quod ante in libris parochialibus fieri solebat). Multae civitates sequebantur, et hodie plurimae civitates tale systema habent.

Appellationes[recensere | fontem recensere]

Homines cui hoc munus est in variis linguis valde variis vocibus designantur. Francogallice officier de l'état civil (id est magistratus statūs civilis) appellatur quod etiam in aliis linguis Romanicis in usu est, sicut et Batave (ambtenaar van de burgerlijke stand) et Theodisce in Helvetia (Zivilstandsbeamter), cum alibi Theodisce simpliciter Standesbeamter (magistratus statūs) sit. Graeci huic magistratui nomen magistratus Athenarum antiquarum dederunt qui olim cives cum iure suffragii in tabulas rettulerat: ληξίαρχος (Latine lexiarchus). Anglice saepe registrar ('tabularius') appellatur.

Hi magistratus non solum eventus in tabulas referunt, sed in multis civitatibus etiam matrimonia civilia celebrant.

Pinacotheca testimoniorum status civilis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]