Roman numeral 10000 CC DD.svg

Matrimonium civile

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Testimonium matrimonii civilis Italiani.

Matrimonium civile[1] sive connubium civile[2] est matrimonium secundum leges civitatis (ac non cultus religiosi).

Nihilominus, locutio matrimonium civile duobus modis quae paulum differunt comprehendi potest. Sensu stricto matrimonium civile solum est matrimonium secundum leges civitatis quae etiam forma civili (id est ante magistratum civilem, sicut magistratum officii registrationis, iudicem, magistrum civium,...) contrahitur. Sensu lato potest matrimonium secundum leges civitatis contractum sed quoque modo, id est cum caerimonia civili vel religiosa.

Historia[recensere | fontem recensere]

In medio aevo Europaeo generaliter matrimonium sine condicione formae contrahere licebat, sed leges religosae applicabantur. Post Concilium Tridentinum gradualiter in variis civitatibus forma religiosa matrimonii imposita est (et in terris catholicis et in terris protestantibus), sed e.g. in Scotia forma usque ad annum 1940 libera remanebat. In Batavia (Belgica Foederata), iam eo tempore optio concessa est inter matrimonium ante presbyterum et matrimonium ante magistratum civilem.[3]

In Francogallia, anno 1792 (id est tempore Rerum Novarum Francicarum), matrimonium civile impositum est et matrimonium religiosum demum post nuptias civiles licebat. Multae aliae civitates exemplum Francicum sequebantur. Plurimae civitates hodie matrimonium formae civilis saltem permittent.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Latino vide can. 1040, 3°, CIC.
  2. Vide haec verba in: Petrus Gasparri, Tractatus Canonicus de Matrimonio, Vaticani, anno 1932.
  3. Donaldus Haks, Huwelijk en gezin in Holland in de 17de en 18de eeuw, anno 1985.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]