Separatio ecclesiae et civitatis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Locke, philosophus politicus Anglicus, conscientiam singuli suasit, potestate civitatis liberam.
Thomas Jeffersonius, tertius Praeses Civitatum Foederatarum, cuius epistula Societati Baptistarum Danburiensi in disceptationibus de separatione ecclesiae et civitatis missa saepe profertur.

Separatio ecclesiae et civitatis est spatium inter coniunctionem religionis ordinatae et civitatis nationalis. Multae civitates notionem separationis asciverunt, sed quantitates separationis variant cum pertinentibus structuris legitimis animisque generalibus locorum, partium, et finium quas religio in societate efficere debet. Cum proposita civitatis distinctionem ecclesiae et civitatis conservare soleant, potest coniunctio quae ad "distantiam longitudinis bracchii" spectat, qua binae entitates ut organizationes liberae inter se agunt. Simile sed usitate severius laicitatis (Francice laïcité) principium in Francia et Turcia adhibetur, dum nonnullae civitates socialiter saecularizatae, sicut Dania et Britanniarum Regnum, publicam civitatis religionem constitutione iam agnoscunt.[1] Haec notio cum certis notionibus socialibus et politicis inter civitates congruit, inter quas saecularismus, disestablishmentarianismus, libertas religiosa, et pluralismus religiosus. Civitas in multis Europae divisionibus politicis sociales ecclesiae partes nunc agit; unde vita publica plerumque saecularizata est.[2] Variat quantitas separationis inter separationem absolutam a constitutione mandatam, ut in India et Singapura, ad religionem civitatis, ubi usus alius religionis omnino prohibetur, ut in Insulis Maldivis.

Historia notionis[recensere | fontem recensere]

Historia antiqua[recensere | fontem recensere]

Historia antiqua exemplis mixturae ecclesiae et civitatis repleta est. Rector vel rex felix usitate varias appellationes sacras sumebat, cum tales appellationes profanas quales eius auctoritas conferre solebat. Inter exempla cuiusdam mixturae ecclesiae et civitatis sunt supplicium Socratis, qui capitali poena condemnatus est a civitate Atheniensis ob "eius insolentiam deorum"; postulatio multorum antiquorum regum Iudae se regnare secundum mandatum caelestem; et Edictum Thessalonicae, quod Christianitas Nicaena ecclesia civitatis Imperii Romani facta est. Inter philosophias antiquas, solum Epicureismus separationem ecclesiae et civitatis omnino suadet, ut in scriptis Epicuri et Lucretii legitur.

Nexus interni

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Norvegia religionem civitatis rite abolevit mense Maio 2012.
  2. Whitman 2009. Princeton University WordNet legitur: "separationism: advocacy of a policy of strict separation of church and state."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Feldman, Noah. 2009. Religion and the Earthly City. Social Research 76(4):989–1000.
  • Taylor, Charles. 2009. The Polysemy of the Secular. Social Research 76(4):1143–1166.
  • Whitman, James Q. 2008. Separating Church and State: The Atlantic Divide. Historical Reflections 34(3):86–104.

Civitates Foederatae[recensere | fontem recensere]

  • McGowan, Barry. 2012. How to Separate Church & State: A Manual from the Trenches. Hufton Mueller, LLC. ISBN 978-0-615-63802-7.
  • Shalev, Eran. 2009. "A Perfect Republic": The Mosaic Constitution in Revolutionary New England, 1775–1788. New England Quarterly 82:235–263.
  • Stone, Geoffrey R. 2008. The World of the Framers: A Christian Nation? UCLA Law Review 56:1–26.
  • Weaver, C. Douglas. 2008. Baptists and the First Amendment: An Historical Overview. Baptist History and Heritage' 43(3):8–26.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]