Vesicula synaptica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Vesica (discretiva)

Vesicula synaptica
Synapse diag1.svg
A Neuronum transmittens; B neuronum recipiens; 1. Mitochondrium; 2. Vesicula synaptica neurotransmissorem continens; 3. Autoreceptor 4. Synapsis neurotransmissore soluto ( e. g. serotonino) repleta; 5. Receptores postsynaptici a neurotransmissore actuosi facti ( i. e. inductio potentiae postsynapticae); 6. Alveus calcio tensione electrica nitens; 7. Exocytosis vesiculae; 8. Neurotransmissor reabsorptus
Code TH H2.00.06.2.00004

Vesicula synaptica[1] in neurono neurotransmissores varios condit qui in synapsem solvuntur. Solutio ab alveo calcio tensione electrica nitenti gubernatur. Vesiculae sunt primae ad impetum nervosum propagandum inter neurona et a cellula assidue recreantur. Locus axonis neuroni transmittentis, qui greges vesicularum condit, est bulbulus terminalis.[2] Intra decem minutos usque ad 130 vesiculae per bulbulum solvi possunt, si neuronum quinquies per secundum stimulatur.[3]

stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative International Committee on Anatomical Terminology (FICAT) (2005). Terminologia Histologica. International terms for human cytology and histology. Philadelphiae/Baltimorae/Novi Eboraci/Londinii/Bono Aëre/Honcongi/Sydneyae/Tokii: Wolter Kluwers-Lippincott Williams & Wilkins.
  2. H2.00.06.1.00028, Terminologia Histologica. p. 33 
  3. Counting the number of releasable synaptic vesicles in a presynaptic terminal. Ikeda K, Bekkers JM. Proc Natl Acad Sci U S A. 2009 Feb 24;106(8):2945-50. Epub 2009 Feb. PMID 19202060