Symphonia octava (Mahler)

E Vicipaedia
(Redirectum de Symphonia 8 (Mahler))
Jump to navigation Jump to search
Notatio musica Symphoniae Octavae Gustavi Mahler, Pars II.

Symphonia octava Gustavi Mahler est symphonia a Gustavo Mahler cum choro et ariis circa annum 1908 composita et primum acta Monaci die 12 Septembris 1910. Symphonia Almae uxori dedicata est.

Symphonia permagna peragenda est orchestrae, organo, clavili, choro, tribus supranis, duobus altis, tenori, baritono, et basso; tanta multitudine instrumentis et vocibus cantantium opus est, ut numerus participantium paene mille sit. Qua re hoc opus "Symphonie der Tausend" (symphonia mille cantantium) nominatur. Symphonia de salvatione per amorem et pacem dicit, quamquam aliae symphoniae Gustavi Mahler tristes sunt et de morte cogitationes incitant.

Primum hanc symphoniam anno 1950 Leopoldus Stokowski ad discophonum interpretatus est.

Forma symphoniae[recensere | fontem recensere]

Haec symphonia e duabus partibus constat:

Pars I[recensere | fontem recensere]

Textus Latinus hymni "Veni Creator Spiritus" - Allegro impetuoso

Initium harmonia fortissima in Mi-bemolli maiore sonat organum, deinde chorus Hymnum cantat cum orchestra. Sed haec pars in forma sonatica est.

Pars II[recensere | fontem recensere]

Textus Theodiscus est: "Fausti" scaena postrema

- Poco adagio
Pater ecstaticus
Pater profundus
Chorus angelorum - Allegro
Chorus beatorum puerorum
Angeli iuniores
Angeli perfectiores
Angeli iuniores
Doctor Marianus
Chorus mulierum et una poenitentium
Magna Peccatrix
Mulier Samaritana
Maria Aegyptiaca
Magna Peccatrix, Mulier Samaritana et Maria Aegyptiaca: Adagissimo
Una poenitentium
Una poenitentium
Pueri beati
Mater gloriosa
Doctor Marianus
Chorus mysticus cum verbis "Das Ewig-Weibliche zieht uns hinan." (Femininum aeternum sursum nos trahit) cum harmonia in Mi-bemolli maiore cum sono organi fortissimo et tympanorum symphoniam concludit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]