Forma sonatica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Forma sonatica[1] in arte musica est forma quae, simpliciter descripta, constat duobus thematibus quae "A" et "B" nominare possumus. Cuius formae in principio, "Expositio" appellato, thema B sequitur thema A et concluditur in clave alia, frequenter Dominantis. Deinde sequitur cursus aliquantulum extensus qui "Explicatio" vocatur ad themata A et B evolvenda, quo facto, iterum introducitur thema A, dein thema B, nunc gravius intervallo quinto ut in clave Tonici concludatur. Hic cantus proxu "Recapitulatio" appellatus est. Sic dividitur forma sonatica in tres partes, quae vocari solent "Expositio", "Explicatio", "Recapitulatio". Nonnunquam etiam cursus brevis "Cauda" vocatus additur.

Paucissimis exemplis exceptis, primum movimentum sonatae et symphoniae secundum hanc formam componitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.


Musica Haec stipula ad theoriam musicae spectat. Amplifica, si potes!