Sventopolcus Iziaslai filius

E Vicipaedia
Wikidata Sventopolcus Iziaslai filius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 8 Novembris 1050;
Obitus: 16 Aprilis 1113; Vyshhorod
Patria: Russia Kioviensis

Familia

Genitores: Iziaslaus Iaroslai filius; Gertruda Polonica
Coniunx: Helena Tugorcanova, Barbara Comnena
Proles: Zbyslava Kioviensis, Iziaslaus Sventopolci filius, Predslava Sventopolci filia, Iaroslaus Sventopolci filius, Mstislaus Sventopolci filius, Brecislaus Sventopolci filius, Maria Helgi filia
Familia: Rurici domus

Memoria

Sepultura: monasterium sancti Michaelis Kioviae

Insignia heraldica

Sventopolcus Iziaslai filius: insigne
Sventopolcus Iziaslai filius: insigne
Opus tectorium, annorum 1680.

Sventopolcus[1] Iziaslai filius (natus 8 Novembris 1050; 16 Aprilis 1113 mortuus) fuit magnus dux Kioviensis ab anno 1093 ad annum 1113.

Iziaslai Iaroslai filii filius secundus, ducatum Polotiae a patre acceperat anno 1069, quem usque ad annum 1071 possedit, cum Vseslaus Brecislai filius ducatum sibi reciperet. Dux Novogardiensis ab anno 1078 ad annum 1088, Turovensis ab anno 1088 ad 1093 fuit. Vsevolodo Iaroslai filio magno duce Kioviae mortuo, Vladimirus Monomachus filius eius legem Ruricidarum secutus (nam fratri seniori rami generis senioris honos magni ducis donandus erat) imperium Kioviae Sventopolco reliquit. Multa contra Cumanos Sventopolcus et Monomachus bella gesserant, et pacem conciliaverunt, cum Sventopolcus Helenam Tugorcanis chani Cumanorum filiam nuberet, et anno 1103 denuo bellum iniverunt, in steppam Cumanicam primi ingressi; hoc anno et annis 1107 et 1111 Cumani victi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie