Styx (nympha)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Styx (discretiva)

Aroania mons et Styx Arcadica[de]

Styx est filia Oceani et Tethyos, Oceanidum natu maxima[1]. Styx dat suum nomen fluminis Styx. E Pallante peperit Cratum, Biam, Zelum et Victoriam[2], sed etiam Scyllam, fontes et lacus[3]. Ab Epimenide Echidnam a Perante genuisse dicitur[4]. Vivebat in Arcadia[5], in montibus Aroaniae, ubi Styx flumen e monte cadit et sub terram abit[6].

In Titanomachia (bello inter deos et Titanes) Styx, quae obaudivit patrem suum, filiis suis auxilio Iovi uenire dicit. Dei eos post bellum in Olympo reliquerunt, cum hi auxilio Iovi venissent, et semper liberi Stygis Iovis socii manent. Nomen Stygis est deis sanctum et dei per id iurant[7]. Proserpina est filia Stygis in diversis libris[8].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hes., Theog. 361. Aut Erebi et Noctis (Hyg. Fab. praef.).
  2. Hes., Theog. 384–385.
  3. Hyg. Fab. praef.
  4. Fr. 9 Jacoby.
  5. Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
  6. Paus. VIII 18, 4-5.
  7. Hes., Theog. 397–401.
  8. Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!