Erebus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Genealogia subolium Chai

In mythologia Graeca, Erebus vel Erebos (Graece Ἔρεβος, "profunda opacitas, umbra"),[1] saepe considerabatur primordialis deitas esse, tenebram repraesentans. Exempli gratia, Hesiodi Theogonia eum unum e quinque entibus esse indicat, a Chao ortum.[2] Erebus in Graecis mythologicis traditione et litteris pauce invenitur, sed cum Nocte (Graece: Nyx) plures deitates genuisse dictus est. Quae suboles, omnibus fontibus mixtis, sunt Aether, Hemera, Hesperides, Hypnos, Parcae, Geras, Styx, Charon et Thanatos.

In Graecis litteris, nomen "Erebus" mundi subterranei regionis esse constat, qua mortui transeunt ut primum moriuntur. Auctores interdum Erebo et Tartaro indistincte utuntur.[3][4][5][6][7] Nomen Ἔρεβος ortum est a Protoindoeuropaea radice *h1regʷ-es/os- "tenebrae"[8][9] (cf. Sanscrite rájas, Gothice riqis, Nordice vetere røkkr).[10]

Graeco orali poeta Hesiodo narrante in Theogonia, Erebus Chai filius est atque Noctis frater: "E Chao Erebus et nigra Nox provenerunt; at e Nocte Aether et Dies nati sunt, quos incubavit peperitque Erebo coniungendo"[11] Romanus scriptor Hyginus, in Fabulis, Erebum descripsit, Gerais senectus dei, patrem esse.[12]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ἔρεβος.
  2. Hesiod, Theogony 116–124.
  3. Elizabeth, Alice (1896).
  4. Morford, Mark P. O. (1999).
  5. >Peck, Harry Thurston (1897).
  6. Rengel, Marian (2009).
  7. Turner, Patricia (2001).
  8. Harper, Douglas.
  9. R. S. P. Beekes, Etymological Dictionary of Greek, Brill, 2009, p. 451.
  10. Ἔρεβος.
  11. "ἐκ Χάεος δ᾽ Ἔρεβός τε μέλαινά τε Νὺξ ἐγένοντο· / Νυκτὸς δ᾽ αὖτ᾽ Αἰθήρ τε καὶ Ἡμέρη ἐξεγένοντο, / οὓς τέκε κυσαμένη Ἐρέβει φιλότητι μιγεῖσα." (Theogonia, 123-125). Vide fontem.
  12. Atsma, Aaron.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]