Strumphi

E Vicipaedia
Strumphi statua Bruxellis

Strumphi[1] (Anglice The Smurfs ; Francice Les Schtroumpfs ; Nederlandice De Smurfen, Theodisce Die Schlümpfe) est commerciale negotium Belgicum quod fictionalem parvorum caeruleorum animalium hominum similium coloniam in domibus fungiformibus in silva habitantium tractat. Quod negotium ortum est ex serie librorum nubeculatorum a Peyo, artifice Belgico (vero nomine Petro Culliford), excogitata, qui fabulam horum homunculorum narrant.

Plerique Strumphi bracas petasumque album gerunt. Maximus Strumphus rubrum petasum gerit. Omnes Strumphi nomina habent. Cuique Strumpho est nomen quod Strumphum ad gravissimam qualitatem suam iungit; exempli gratia, Perspicillum (perspicillum gerit) et Musica (musicam canit). Strumphi interdum dicuntur circiter tria mala alti esse. Hoc vero est male translatum ad verbum e sermone Francogallico: secundum imagines, strumphus vix mure altior est.

Initium Strumphorum[recensere | fontem recensere]

Strumphi in viridario delectationis Ancyrae
Vader Abraham musicus Batavicus cum Strumphis cantans, 1983

Strumphi primitus anno 1958 apparuerunt in volumine seriei librorum nubeculatorum Francice Johan et Pirlouit vocatae, cui erat titulus La flûte à six Schtroumpfs ('Tibia cum sex Strumphis'). Mox fabulae de Strumphis in propria serie librorum narrantur. Postea etiam series televisifica creata est a societate Hannah-Barbera, quae in toto fere orbe videbatur.

Lingua Strumphorum[recensere | fontem recensere]

Strumphi in Insula visionum, hortis voluptariis Moscuensibus

In libris, Strumphi insigni lingua loquuntur. Substituunt verba strumphus sive strumphare pro nonnullis verbis. Primo, etiam nomen plurimorum Strumphorum erat simpliciter Strumphus. Ut fabulae facilius intelligentur autem, ea lingua haud semper, et in serie televisifica raro, loquuntur, et Strumphis nomina propria dabantur (vide infra).

Peyo verbum Strumphus excogitavit dum cenaret cum Andrea Franquin collega eius.[2] Vocabulum sal non reminiscens, ait: "Passe-moi le schtroumpf" (Da mihi strumphum).

Index personarum ficticiarum[recensere | fontem recensere]

Gargamella inimicus Strumphis malum minaturus

Strumphi in narratione et in cinematographia[recensere | fontem recensere]

Amici[recensere | fontem recensere]

Vita Strumphorum et Gargamellae[recensere | fontem recensere]

Strumphi Terram Strumphorum colunt, in vico secreto, nisi solum Strumphis notam. Vivunt in domibus fungiformibus. In libris seriei Johan et Pirlouit, ea terra "Terram Maledictam" vocatur, quae longe abest a terra hominum, et fere vacua animalibus et herbis. In alteris libris et in serie televisifica, vicus Strumphorum est in media silva, ubi quoque magus Gargamella et Azrael feles eius vivunt. Ille Strumphos petit ad potionem faciendam, qua velut lapide philosophi metallum in aurum verti potest. In aliis fabulis, Strumphos capere vult, ut eos edat. Et in iam aliis fabulis, Strumphos simpliciter delere vult.

Declarat Strumphos odisse, sed canes latrantes non mordent, et Gargamella Strumphos captare non potest (mirabile visu), nam Strumphi celeriter fugiunt.

Strumphi nunc[recensere | fontem recensere]

Libri de Strumphis in plurimas linguas conversi sunt. Homines res Strumphorum possunt emere: pocula, calama, et alias res scholasticas.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]